Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Hecyra IntraText CT - Text |
ACTUS IV
MY.
Perii, quid agam? quo me vortam? quid viro meo respondebo
misera? nam audivisse vocem pueri visust vagientis;
ita corripuit derepente tacitu' sese ad filiam.
quod si rescierit peperisse eam, id qua causa clam me habuisse
dicam non edepol scio.
sed ostium concrepuit. credo ipsum exire ad me: nulla sum.
PH. uxor ubi me ad filiam ire sensit, se duxit foras:
atque eccam: video. quid ais, Myrrina? heus tibi dico. MY.
mihine, vir?
PH. vir ego tuo' sim? tu virum me aut hominem deputas
adeo esse?
nam si utrumvis horum, mulier, umquam tibi visus forem,
non sic ludibrio tuis factis habitus essem. MY. quibus? PH.
at rogitas?
peperit filia: hem taces? ex qui? MY. istuc patrem rogare
est aequom.
perii! ex quo censes nisi ex illo quoi datast nuptum obsecro?
PH. credo: neque adeo arbitrari patris est aliter. sed
demiror
quid sit quam ob rem hunc tanto opere omnis nos celare volueris
partum, praesertim quom et recte et tempore suo pepererit.
adeon pervicaci esse animo ut puerum praeoptares perire,
ex quo firmiorem inter nos fore amicitiam posthac scires,
potiu' quam advorsum animi tui lubidinem esset cum illo nupta!
ego etiam illorum esse hanc culpam credidi, quae test penes.
MY. misera sum. PH. utinam sciam ita esse istuc!
sed nunc mi in mentem venit
de hac re quod locuta es olim, quom illum generum cepimus:
nam negabas nuptam posse filiam tuam te pati
cum eo qui meretricem amaret, qui pernoctaret foris.
MY. (quamvis causam hunc suspicari quam ipsam veram
mavolo.)
PH. multo priu' scivi quam tu illum habere amicam,
Myrrina;
verum id vitium numquam decrevi esse ego adulescentiae;
nam id [omnibus] innatumst. at pol iam aderit se quoque etiam
quom oderit.
sed ut olim te ostendisti, eadem esse nil cessavisti usque adhuc
ut filiam ab eo abduceres neu quod ego egissem esset ratum.
id nunc res indicium haec facit quo pacto factum volueris.
MY. adeon me esse pervicacem censes, quoi mater siem,
ut eo essem animo, si ex usu esset nostro hoc matrimonium?
PH. tun prospicere aut iudicare nostram in rem quod sit
potes?
audisti ex aliquo fortasse qui vidisse eum diceret
exeuntem aut intro euntem ad amicam. quid tum postea?
si modeste ac raro haec fecit, nonne ea dissimulare nos
magis humanumst quam dare operam id scire qui nos oderit?
nam si is posset ab ea sese derepente avellere
quicum tot consuesset annos, non eum hominem ducerem
nec virum sati' firmum gnatae. MY. mitte adulescentem
obsecro
et quae me peccasse ais. abi, solu' solum conveni,
roga velitne uxorem an non: si est ut dicat velle se,
redde; sin est autem ut nolit, recte ego consului meae.
PH. siquidem ille ipse non volt et tu sensisti in eo
esse, Myrrina,
peccatum, aderam quoius consilio fuerat ea par prospici.
quam
ob rem incendor ira esse ausam facere haec te iniussu meo.
interdico
ne extulisse extra aedis puerum usquam velis.
sed ego stultior meis dictis parere hanc qui postulem.
ibo intro atque edicam servis nequoquam ecferri sinant.--
MY. nullam pol credo mulierem me miseriorem vivere:
nam ut hic laturus hoc sit, si ipsam rem ut siet resciverit,
non edepol clam me est, quom hoc quod leviust tam animo irato
tulit;
nec qua via sententia eiu' possit mutari scio.
hoc mi unum ex plurumis miseriis relicuom fuerat malum,
si puerum ut tollam cogit, quoius nos qui sit nescimus pater.
nam quom compressast gnata, forma in tenebris nosci non quitast,
neque detractum <ei> tum quicquamst qui posset post nosci
qui siet;
ipse eripuit vi, in digito quem habuit, virgini abiens anulum.
simul vereor Pamphilum ne orata nostra nequeat diutius
celare, quom sciet alienum puerum tolli pro suo.