Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Hecyra

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Scaena III. Laches-Sostrata-Pamphilus

 

LA. Quem cum istoc sermonem habueris procul hinc stans accepi, uxor.
istuc est sapere, qui ubiquomque opu' sit animum possis flectere;
quod sit faciundum fortasse post, idem hoc nunc si feceris.
SO. fors fuat pol. LA. abi rus ergo hinc: ibi ego te et tu me feres.
SO. spero ecastor. LA. i ergo intro et compone quae tecum simul
ferantur: dixi. SO. ita ut iubes faciam.-- PA. pater.
LA. quid vis, Pamphile? PA. hinc abire matrem? minime. LA. quid ita istuc vis?
PA. quia de uxore incertu' sum etiam quid sim facturus. LA. quid est?
quid vis facere nisi redducere? PA. equidem cupio et vix contineor;
sed non minuam meum consilium: ex usu quod est id persequar:
credo <ea> gratia concordes [magis], si non redducam, fore.
LA. nescias: verum id tua refert nil utrum illaec fecerint
quando haec aberit. odiosa haec est aetas adulescentulis.
e medio aequom excedere est: postremo nos iam fabulae
sumu', Pamphile, «senex atque anus.»
sed video Phidippum egredi per tempus: accedamus.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL