Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Hecyra

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Scaena IV. Phidippus-Laches-Pamphilus

 

PH. Tibi quoque edepol sum iratus, Philumena,
graviter quidem; nam hercle factumst abs te turpiter.
etsi tibi causast de hac re: mater te inpulit.
huic vero nullast. LA. opportune te mihi,
Phidippe, in ipso tempore ostendis. PH. quid est?
PA. quid respondebo his? aut quo pacto hoc aperiam?
LA. dic filiae rus concessurum hinc Sostratam,
ne revereatur minu' iam quo redeat domum. PH. ah
nullam de his rebu' culpam commeruit tua:
a Myrrina haec sunt mea uxore exorta omnia.
<PA.> mutatio fit. <PH.> ea nos perturbat, Lache.
PA. dum ne redducam, turbent porro quam velint.
PH. ego, Pamphile, esse inter nos, si fieri potest,
adfinitatem hanc sane perpetuam volo;
sin est ut aliter tua siet sententia,
accipias puerum. PA. sensit peperisse: occidi.
LA. puerum? quem puerum? PH. natus est nobis nepos.
nam abducta a vobis praegnas fuerat filia,
neque fuisse praegnatem umquam ante hunc scivi diem.
LA. bene, ita me di ament, nuntias, et gaudeo
natum, tibi illam salvam. sed quid mulieris
uxorem habes aut quibu' moratam moribus?
nosne hoc celatos tam diu! nequeo satis
quam hoc mihi videtur factum prave proloqui.
PH. non tibi illud factum minu' placet quam mihi, Lache.
PA. etiamsi dudum fuerat ambiguom hoc mihi,
nunc non est quom eam consequitur alienus puer.
LA. nulla tibi, Pamphile, hic iam consultatiost.
PA. perii. LA. hunc videre saepe optabamus diem
quom ex te esset aliqui' qui te appellaret patrem.
evenit: habeo gratiam dis. PA. nullu' sum.
LA. redduc uxorem ac noli advorsari mihi.
PA. pater, si ex me illa liberos vellet sibi
aut sese mecum nuptam, sati' certo scio,
non clam me haberet quae celasse intellego.
nunc quom eius alienum esse animum a me sentiam
(nec conventurum inter nos posthac arbitror),
quam ob rem redducam? LA. mater quod suasit sua
adulescens mulier fecit. mirandumne id siet?
censen te posse reperire ullam mulierem
quae careat culpa? an quia non delincunt viri?
PH. vosmet videte iam, Lache et tu Pamphile,
remissan opu' sit vobis redductan domum.
uxor quid faciat in manu non est mea:
neutra in re vobis difficultas a me erit.
sed quid faciemu' puero? LA. ridicule rogas:
quidquid futurumst, huic suom reddas scilicet
ut alamu' nostrum. PA. quem ipse neglexit pater,
ego alam? LA. quid dixti? eho an non alemu', Pamphile?
prodemu' quaeso potiu'? quae haec amentiast?
enimvero prorsu' iam tacere non queo;
nam cogis ea quae nolo ut praesente hoc loquar.
ignarum censes tuarum lacrumarum esse me
aut quid sit id quod sollicitare ad hunc modum?
primum hanc ubi dixti causam, te propter tuam
matrem non posse habere hanc uxorem domi,
pollicitast ea se concessuram ex aedibus.
nunc postquam ademptam hanc quoque tibi causam vides,
puer quia clam test natu', nactus alteram es.
erras tui animi si me esse ignarum putas.
aliquando tandem huc animum ut adiungas tuom.
quam longum spatium amandi amicam tibi dedi!
sumptus quos fecisti in eam quam animo aequo tuli!
egi atque oravi tecum uxorem ut duceres,
tempus dixi esse: inpulsu duxisti meo;
quae tum obsecutu' mihi fecisti ut decuerat.
nunc animum rursum ad meretricem induxti tuom;
quoi tu obsecutu' facis huic adeo iniuriam.
nam in eandem vitam te revolutum denuo
video esse. PA. mene? LA. te ipsum: et facis iniuriam;
confingi' falsas causas ad discordiam,
ut cum illa vivas, testem hanc quom abs te amoveris.
sensitque adeo uxor; nam <ei> causa alia quae fuit
quam ob rem abs te abiret? PH. plane hic divinat: nam id est.
PA. dabo iusiurandum nil esse istorum mihi. LA. ah
redduc uxorem aut quam ob rem non opu' sit cedo.
PA. non est nunc tempu'. LA. puerum accipias; nam is quidem
in culpa non est: post de matre videro.
PA. omnibu' modis miser sum nec quid agam scio;
tot nunc me rebu' miserum concludit pater.
abibo hinc, praesens quando promoveo parum.
nam puerum iniussu credo non tollent meo,
praesertim in ea re quom sit mi adiutrix socrus.
LA. fugis? hem, nec quicquam certi respondes mihi?--
num tibi videtur esse apud sese? sine:
puerum, Phidippe, mihi cedo: ego alam. PH. maxume.
non mirum fecit uxor [mea] si hoc aegre tulit:
amarae mulieres sunt, non facile haec ferunt.
propterea haec irast; nam ipsa narravit mihi.
id ego hoc praesente tibi nolueram dicere,
neque illi credebam primo: nunc verum palamst.
nam omnino abhorrere animum huic video a nuptiis.
LA. quid ergo agam, Phidippe? quid das consili?
PH. quid agas? meretricem hanc primum adeundam censeo:
oremus accusemu' graviu' denique
minitemur si cum illo habuerit rem postea.
LA. faciam ut mones. eho puere, curre ad Bacchidem hanc
vicinam nostram: huc evoca verbis meis.
et te oro porro in hac re adiutor sis mihi. PH. ah
iamdudum dixi idemque nunc dico, Lache:
manere adfinitatem hanc inter nos volo,
si ullo modo est ut possit: quod spero fore.
sed vin adesse me una dum istam convenis?
LA. immo vero abi, aliquam puero nutricem para.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL