Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Hecyra IntraText CT - Text |
PA. Edepol ne meam erus
esse operam deputat parvi preti,
qui ob rem nullam misit frustra ubi totum desedi diem,
Myconium hospitem dum exspecto in arce Callidemidem.
itaque ineptus hodie dum illi sedeo, ut quisque venerat,
accedebam: «adulescens, dicdum quaeso mi, es tu Myconius?»
«non sum.» «at Callidemides?» «non.» «hospitem ecquem Pamphilum
hic habes?» omnes negabant: neque eum quemquam esse arbitror.
denique hercle iam pudebat: abii. sed quid Bacchidem
ab nostro adfine exeuntem video? quid huic hic est rei?
BA. Parmeno, opportune te offers: propere curre ad
Pamphilum.
PA. quid eo? BA. dic me orare ut veniat. PA.
ad te? BA. immo ad Philumenam.
PA. quid rei est? BA. tua quod nil refert
percontari desinas.
PA. nil aliud dicam? BA. etiam: cognosse anulum
illum Myrrinam
gnatae suae fuisse quem ipsus olim mi dederat. PA. scio.
tantumne est? BA. tantum: aderit continuo hoc ubi ex te
audiverit.
sed cessas? PA. minime equidem; nam hodie mihi potestas
haud datast;
ita cursando atque ambulando totum hunc contrivi diem.
BA. Quantam obtuli adventu meo laetitiam Pamphilo hodie!
quot commodas res attuli! quot autem ademi curas!
gnatum <ei> restituo, qui paene harunc ipsiusque opera
periit;
uxorem, quam numquam est ratus posthac se habiturum, reddo;
qua re suspectu' suo patri et Phidippo fuit, exsolvi:
hic adeo his rebus anulus fuit initium inveniundis.
nam memini abhinc mensis decem fere ad me nocte prima
confugere anhelantem domum sine comite, vini plenum,
cum hoc anulo: extimui ilico: «mi Pamphile,» inquam «amabo,
quid exanimatu's obsecro? aut unde anulum istum nactu's?
dic mi.» ille alias res agere se simulare. postquam id video,
nescioquid suspicarier mage coepi, instare ut dicat.
homo se fatetur vi in via
nescioquam compressisse,
dicitque sese illi anulum, dum luctat, detraxisse.
eum haec cognovit Myrrina in digito modo me habentem,
rogat unde sit: narro omnia haec: inde est cognitio facta
Philumenam compressam esse ab eo et filium inde hunc natum.
haec tot propter me gaudia illi contigisse laetor:
etsi hoc meretrices aliae nolunt; neque enim est in rem nostram
ut quisquam amator nuptiis laetetur. verum ecastor
numquam animum quaesti gratia ad malas adducam partis.
ego dum illo licitumst usa sum benigno et lepido et comi.
incommode mihi nuptiis evenit, factum fateor:
at pol me fecisse arbitror ne id merito mi eveniret.
multa ex quo fuerint commoda, eius incommoda aequomst ferre.