Textus
Martinus Luther pio lectori
salutem.
Multum diuque restiti illis, qui meos libros seu verius
confusiones mearum lucubrationum voluerunt editas, tum quod nolui antiquorum
labores meis novitatibus obrui et lectorem a legendis illis impediri, tam quod
nunc Dei gratia exstent methodici libri quam plurimi, inter quos Loci communes
Philippi excellunt, quibus theologus et episcopus pulchre et abunde formari
potest, ut sit potens in sermone doctrinae pietatis, praesertim cum ipsa sacra
biblia nunc in omni prope lingua haberi possint, mei autem libri, ut ferebat,
immo cogebat rerum gerendarum nullus ordo, ita etiam ipsi sint quoddam rude et
indigestum cahos, quod nunc nec mihi ipsi sit facile digerere.
His rationibus
adductus cupiebam omnes libros meos perpetua oblivione sepultos, ut melioribus
esset locus. verum improbitas et importune pertinacia aliorum, qui mihi
quotidie aures implebant, futurum esse, si ego vivus non permitterem edi, tamen
post mortem meam essent certissime edituri ii, qui prorsus nescirent causas et
tempora rerum gestarum, et ita ex una confusione fierent plurimae, vicit
(inquam) eorum improbitas, ut edi permitterem. accessit simul voluntas et
imperium illustrissimi principis nostri Iohannis Friderici electoris etc. qui
iussit, immo coegit typographos non solum excudere, sed et maturare editionem.
Sed ante omnia
oro pium lectorem, et oro propter ipsum dominum nostrum Iesum Christum, ut ista
legat cum iudicio, immo cum multa miseratione. et sciat, me fuisse aliquando
monachum, et papistam insanissimum, cum istam causam aggressus sum, ita ebrium,
immo submersum in dogmatibus papae, ut paratissimus fuerim, omnes, si
potuissem, occidere, aut occidentibus cooperari et consentire, qui papae vel
una syllaba obedientiam detractarent. tantus eram Saulus, ut sunt adhuc multi.
non eram ita glacies et frigus ipsum in defendendo papatu, sicut fuit Eccius et
sui similes, qui mihi verius propter suum ventrem papam defendere videbantur,
quam quod serio rem agerent, immo ridere mihi papam adhuc hodie videntur, velut
Epicuraei. ego serio rem agebam, ut qui diem extremum horribiliter timui, et
tamen salvus fieri ex intimis medullis cupiebam.
Ita invenies in
istis meis scriptis prioribus, quam multa et magna humillime concesserim papae,
quae posterioribus et istis temporibus pro summa blasphemia et abominatione
habeo et execror. dabis ergo hunc errorem, pie lector, vel (ut ipsi
calumniantur) antilogiam tempori et imperitiae meae. solus primo eram, et certe
ad tantas res tractandas ineptissimus et indoctissimus, casu enim, non
voluntate nec studio in has turbas incidi Deum ipsum testor.
Igitur cum anno
MDXVII. indulgentiae in his regionibus venderentur (promulgarentur volui
dicere) turpissimo quaestu, ego tum eram contionator, iuvenis (ut dicitur)
doctor Theologiae, et coepi dissuadere populis, et eos dehortari, ne
indulgentiariorum clamoribus aurem praeberent, habere eos meliora quae
facerent, et in iis certus mihi videbar, me habiturum patronum papam, cuius
fiducia tunc fortiter nitebar, qui in suis decretis clarissime damnat
quaestorum (ita vocat indulgentiarios praedicatores) immodestiam.
Mox scripsi epistolas
duas, alteram ad Moguntinensem archiepiscopum Albertum, qui dimidium pecuniae
ex indulgentiis habebat, alterum dimidium papa, id quod tunc nesciebam, alteram
ad ordinarium (ut vocant) loci episcopum Brandenburgensem Hieronymum, rogans,
ut compescerent quaestorum impudentiam et blasphemiam, sed pauperculus frater
contemnebatur. ego contemptus edidi disputationis scedulam simul et Germanicam
contionem de indulgentiis, paulo post etiam resolutiones, in quibus pro honore
papae hoc agebam, ut indulgentiae non damnarentur quidem, sed bona opera
caritatis illlis praeferrentur.
Hoc erat coelum
deturbasse et mundum incendio consumpsisse. accusor apud papam, mittitur
citatio mei ad urbem, et consurgit totus papatus in me unicum. haec aguntur
anno MDXVIII. sub comitiis Maximiliani Augustae celebratis, in quibus agebat
legatum a latere pontificis cardinalis Caietanus, quem dux illustrissimus
Saxoniae Fridericus, elector princeps, causa mea adiit, et impetravit, ne Romam
cogerer ire, sed ipse me vocato rem cognosceret et componeret. mox soluta sunt
comitia.
Interim, quia fessi erant Germani omnes ferendis
expilationibus, nundinationibus et infinitis imposturis Romanensium nebulonum,
suspensis animis exspectabant eventum tantae rei, quam nullus antea neque
episcopus neque theologus ausus esset attingere. et fovebat me utcunque aura
ista popularis, quod invisae iam essent omnibus artes et Romanationes illae,
quibus totum orbem impleverant et fatigaverant.
Veni igitur pedester et pauper Augustam, stipatus
sumptibus et literis principis Friderici ad senatum et quosdam bonos viros
commendatitiis. triduo eram ibi, antequam accederem cardinalem, prohibebant
enim viri illi optimi et dissuadebant summis viribus, ne citra salvum conductum
Caesaris cardinalem adirem, licet ille me singulis diebus per quendam oratorem
vocaret. erat hic mihi satis molestus, ut tantum revocarem, tum essent omnia
salva. sed longa est iniuria, longae ambages.
Tandem tertio die venit expostulans, cur non accederem
cardinalem, qui benignissime me expectaret? respondi, mihi obtemperandum esse
consiliis optimorum virorum, quibus essem a principe Friderico commendatus,
esse autem eorum consilium, ne ullo modo absque tutela Caesaris seu fide
publica cardinalem accederem, qua impetrata (agebant autem illi apud senatum
caesareum, ut impetrarent) mox essem accesurus. hic commotus ille: quid?
(inquit) putas principem Fridericum propter te arma sumpturum? dixi: hoc nollem
prorsus. et ubi manebis? respondi: sub coelo. tum ille: si tu papam et
cardinales in potestate tua haberes, quid esses facturus? omnem, inquam,
reverentiam et honorem exhibiturus. tum ille, gestu Italico movens digitum,
dixit: hem. et sic abiit, neque reversus est.
Eo die
denunciavit senatus caesareus cardinali, mihi esse datam Caesaris tutelam seu
fidem publicam, admonens, ne quid asperius in me designaret. hic fertur
respondisse: bene est, ego tamen faciam, quod mei officii fuerit. haec fuere
principia istius turbae, cetera ex actis infra cognosci poterunt.
Eodem anno iam
m. Philippus Melanthon a principe Friderico vocatus huc fuerat ad docendas
literas graecas, haud dubie, ut haberem socium laboris in theologia. nam quid
operatus sit dominus per hoc organum non in literis tantum, sed in theologia,
satis testantur eius opera, etiamsi irascatur satan et omnes squamae eius.
Anno sequente
XIX. decessit in Februario Maximilianus, et factus est iure imperii vicarius
dux Fridericus. tum desiit paululum saevire tempestas, et sensim obrepsit
contemptus excommunicationis seu fulminis papistici. nam cum Eccius et
Caracciolus ex urbe attulissent bullam damnatricem Lutheri eamque insinuassent
ille hic, iste illic duci Friderico, qui Coloniae tum erat Carolum recens
electum cum aliis principibus suscepturus, indignissime tulit et magna
fortitudine et constantia obiurgabat pontificium illum nebulonem, quod se
absente perturbassent ipse et Eccius ditiones fratris Iohannis et suam, et
exagitabat eos magnifice, ita ut cum rubore et dedecore ab eo discederent.
intellexit princeps ingenio incredibili praeditus artes Romanae curiae, et eos
digne tractare novit, erat enim emunctissimae naris, et plus et longius
olfaciebat, quam Romanenses aut sperare aut timere poterant.
Itaque deinceps
ab eo tentando abstinebant. nam et Rosam, quam vocant auream, eodem anno ei a
Leone X. missam, nullo honore dignatus est, immo pro ridiculo habuit, ita
desperare coacti sunt Romanistae a studiis fallendi tanti principis. et
procedebat feliciter evangelium sub umbra istius principis et late
propagabatur, movebat eius autoritas plurimos, qui, cum esset sapientissimus et
oculatissimus princeps, non poterat nisi apud invidos suspicionem incurrere,
quod haeresim aut haereticos vellet alere et tueri, quae res papatui magnum
intulit detrimentum.
Eodem anno
habita est disputatio Lipsiae, ad quam Eccius nos duos, Carlstadium et me,
provocavit, sed ego nullis literis potui impetrare fidem a duce Georgio, ita ut
non disputator, sed spectator futurus, sub fide Carlstadio data, Lipsiam
ingrederer. quis autem me impedierit, ignoro, nam adhuc erat dux Georgius mihi
non iniquus, quod sciebam certo.
Hic Eccius me
accessit in hospitio dicens, sese audisse me detrectare disputationem.
respondi: quomodo disputare potero, cum nequeam impetrare fidem a duce Georgio?
ille: si tecum, inquit, non licet disputare, neque cum Carlstadio volo, propter
te enim huc veni. quid si ego tibi fidem impetravero? nunquid disputabis mecum?
impetra (inquam) et fiat. abiit ille, et mox data est mihi quoque fides publica
et facta copia disputandi.
Faciebat hoc
Eccius, quia certam sibi gloriam propositam cernebat, propter propositionem
meam, in qua negabam papam esse iure divino caput ecclesiae. hic patuit ei
campus magnus, et occasio summa plausibiliter adulandi, et gratiam pontificis
emerendi, tum odio et invidia me obruendi. quod strenue fecit per totam
disputationem, nec tamen sua firmavit, nec mea confutavit, ita ut ipse dux
Georgius inter prandendum ad Eccium et me diceret: sive sit iure humano sive
divino papa, ipse est papa. quod verbum, nisi argumentis fuisset motus,
nequaquam dixisset, sed Eccium solum probasset.
Atque hic vide
vel in meo casu, quam difficile sit eluctari et emergere ex erroribus, totius
orbis exemplo firmatis, et longa consuetudine velut in naturam mutatis. quam
verum est proverbium: difficile est consueta relinquere, et: consuetudo est
altera natura, et quam vere dicit Augustinus: consuetudo, si ei non resistitur,
fit necessitas. ego, qui iam tunc sacras literas diligentissime privatim et
publice legeram et docueram per septem annos, ita ut memoriter paene omnia
tenerem, deinde primitias cognitionis et fidei Christi hauseram, scilicet non
operibus, sed fide Christi nos iustos et salvos fieri, denique id, de quo
loquor, papam non esse iure divino caput ecclesiae, iam defendebam publice,
tamen id quod consequens erat non vidi, scilicet papam necessario esse ex
diabolo. quod enim ex Deo non est, necesse est ex diabolo esse.
Sic absorptus
eram (ut dixi) tum exemplo et titulo sanctae ecclesiae, tum consuetudine
propria, ut papae concederem ius humanum, quod tamen, si non sit fultum
autoritate divina, mendacium et diabolicum est. nam parentibus et magistratibus
paremus, non quia ipsi praecipiunt, sed quia sic est voluntas Dei, I. Pet. 3.
hinc est, quod minus iniquo animo ferre possum eos, qui pertinacius in papatu
haerent, praesertim qui sacra vel etiam prophana non legerunt, cum ego tot
annis sacra legens diligentissime tamen ita haesi tenaciter.
Anno MDXIX.
misit Rosam Leo X. (ut dixi) per Carolum Miltitium, qui multis egit mecum, ut
papae reconciliarer. is habuit 70 brevia apostolica, ut, si princeps Fridericus
illi me traderet, sicuti papa per Rosam quaerebat, per singula oppida affigeret
unum, et ita tutus me perduceret Romam. prodebat autem coram me consilium
cordis sui, dicens: o Martine, ego credebam te esse senem aliquem theologum,
qui post fornacem sedens ita
Disputasset,
nunc video te esse adhuc integrum aetate et validum. si haberem 25 milia
armatorum, non confiderem te posse a me Romam perduci, exploravi enim per totum
iter animos hominum, quid de te sentirent, ecce, ubi unum pro papa stare
inveni, tres pro te contra papam stabant. illud vero ridiculum erat:
exploraverat etiam mulierculas et virgines in hospitiis, quidnam de sede Romana
sentirent? illae ut ignarae huius vocabuli et sellam domesticam cogitantes
respondebant: quid nos scire possumus, quales vos Romae habeatis sellas,
ligneasne an lapideas?
Rogabat itaque,
ut consulerem ea, quae pacis essent, se omnem daturum operam, ut papa idem
faceret. ego prolixe quoque promisi omnia, quae ullo modo salva conscientia
veritatis possem, promptissime essem facturus, me quoque esse pacis cupidum et
studiosum, qui per vim tractus in has turbas necessitate adactus fecissem
omnia, quae feci, culpam non esse meam.
Vocaverat autem
ad se Iohannem Tetzel , praedicatorii ordinis, autorem primarium huius
tragoediae, et verbis minisque pontificiis ita fregit hominem hactenus
terribilem cunctis, et imperterritum clamatorem, ut inde contabesceret et tandem
aegritudine animi conficeretur. quem ego, ubi hoc rescivi, ante obitum literis
benigniter scriptis consolatus sum, ac iussi animo bono esse, nec mei memoriam
metueret, sed conscientia et indignatione papae forte occubuit.
Futilis habebatur
Carolus, et futile eius consilium, sed, meo iudicio, si Moguntinus a principio,
cum a me admoneretur, denique si papa, antequam me non auditum damnaret et
bullis suis saeviret, hoc cepissent consilium, quod Carolus cepit, licet sero,
et statim compescuissent Tetzelianum furorem, non evasisset res in tantum
tumultum. tota culpa est Moguntini, cuius sapientia et astutia eum fefellit,
qua voluit meam doctrinam compescere, et suam pecuniam, per indulgentias
quaesitam, esse salvam. nunc frustra quaeruntur consilia, frustra coguntur
studia. dominus evigilavit et stat ad iudicandum populos; etiamsi nos occidere
possent, non tamen haberent quod volunt, immo minus haberent, quam nobis vivis
et salvis habent. id quod nonnulli inter eos, qui non omnino obesae naris sunt,
satis olfaciunt.
Interim eo anno
iam redieram ad Psalterium denuo interpretandum, fretus eo, quod exercitatior
essem, postquam s. Pauli epistolas ad Romanos, ad Galatas, et eam, quae est ad
Ebraeos, tractassem in scholis. miro certe ardore captus fueram cognoscendi
Pauli in epistola ad Rom., sed obstiterat hactenus non frigidus circum
praecordia sanguis, sed unicum vocabulum, quod est cap. I: iustitia Dei
revelatur in illo. oderam enim vocabulum istud 'iustitia Dei', quod usu et
consuetudine omnium doctorum doctus eram philosophice intelligere de iustitia
(ut vocant) formali seu activa, qua Deus est iustus, et peccatores iniustosque
punit.
Ego autem, qui
me, utcunque irreprehensibilis monachus vivebam, sentirem coram Deo esse
peccatorem inquietissimae conscientiae, nec mea satisfactione placatum
confidere possem, non amabam, immo odiebam iustum et punientem peccatores Deum,
tacitaque si non blasphemia, certe ingenti murmuratione indignabar Deo, dicens:
quasi vero non satis sit, miseros peccatores et aeternaliter perditos peccato
originali omni genere calamitatis oppressos esse per legem decalogi, nisi Deus
per evangelium dolorem dolori adderet, et etiam per evangelium nobis iustitiam
et iram suam intentaret. furebam ita saeva et perturbata conscientia, pulsabam
tamen importunus eo loco Paulum, ardentissime sitiens scire, quid s. Paulus
vellet.
Donec miserente
Deo meditabundus dies et noctes connexionem verborum attenderem, nempe:
iustitia Dei revelatur in illo, sicut scriptum est: iustus ex fide vivit, ibi
iustitiam Dei coepi intelligere eam, qua iustus dono Dei vivit, nempe ex fide,
et esse hanc sententiam, revelari per evangeliam iustitiam Dei, scilicet
passivam, qua nos Deus misericors iustificat per fidem, sicut scriptum est:
iustus ex fide vivit. hic me prorsus renatum esse sensi, et apertis portis in
ipsam paradisam intrasse. ibi continuo alia mihi facies totius scripturae
apparuit. discurrebam deinde per scripturas, ut habebat memoria, et colligebam
etiam in aliis vocabulis analogiam, ut opus Dei, id est, quod operatur in nobis
Deus, virtus Dei, qua nos potentes facit, sapientia Dei, qua nos sapientes
facit, fortitudo Dei, salus Dei, gloria Dei.
Iam quanto odio
vocabulum 'iustitia Dei' oderam ante, tanto amore dulcissimum mihi vocabulum
extollebam, ita mihi iste locus Pauli fuit vere porta paradisi. postea legebam
Augustinum de spiritu et litera, ubi praeter spem offendi, quod et ipse
iustitiam Dei similiter interpretatur: qua nos Deus induit, dum nos iustificat.
et quamquam imperfecte hoc adhuc sit dictum, ac de imputatione non clare omnia
explicet, placuit tamen iustitiam Dei doceri, qua nos iustificemur.
Istis
cogitationibus armatior factus coepi Psalterium secundo interpretari, et
processisset opus in magnum commentarium, nisi denuo per comitia Caroli V.
imperatoris Vuormatiam sequenti anno vocatus opus coeptum deserere fuissem
coactus.
Haec ideo
narro, optime lector, ut, si lecturus es opuscula mea, memor sis, me unum
fuisse (ut supra dixi) ex illis, qui (ut Augustinus de se scribit) scribendo et
docendo profecerint, non ex illis, qui de nihilo repente fiunt summi, cum nihil
sint, neque operati, neque tentati, neque experti, sed ad unum intuitum
scripturae totum spiritum eius exhauriunt.
Hactenus ad
annum MDXX et XXI processit res indulgentiaria, post sequuntur res
sacramentariae et anabaptisticae, de quibus in aliis tomis, si vixero,
praefandum est.
Vale, lector,
in domino et ora pro incremento verbi adversus satanam, quia potens et malus
est, nunc etiam furentissimus et saevissimus, sciens, quoniam breve tempus
habet et regnum sui papae periclitatur. confirmet autem Deus hoc in nobis, quod
operatus est, et perficiat opus suum, quod incepit in nobis, ad gloriam suam,
amen.
V. Martii, anno MDXLV.
|