|
Martinus
Lutherus doctissimo viro D. Erasmo Roterodamo.
Gratia et pax a domino nostro Iesu
Christo. iam satis diu silui, optime Erasme, et quamvis expectarem, ut tu maior
et prior silentium rumperes, tamen cum frustra expectarim tam diu, ipsa puto
caritas me cogit incipere. primum nihil causor, quod alieniorem te erga nos
habueris, quo magis tibi esset integra et salva causa tua contra hostes meos
papistas. denique non aegre tuli admodum, quod editis libellis in aliquot locis
pro illorum gratia captanda aut furore mitigando nos acerbiuscule momorderis et
perstrinxeris. quando enim videmus nondum esse tibi a domino datam eam
fortitudinem vel et sensum, ut monstris illis nostris libere et fidenter
occurras nobiscum, nec ii sumus qui a te exigere audeamus id quod vires et
modum tuum superat; quin imbecillitatem tuam et mensuram doni dei in te toleravimus
et venerati sumus. nam id plane non potest negare totus orbis, quod litterae
per te florent et regnant, per quas ad sinceram bibliorum lectionem venitur,
donum etiam dei in te esse magnificum et egregium, de quo gratias agere
oportuit. proinde ego quidem numquam optavi, ut deserta aut neglecta mensura
tua nostris castris miscereris, cui negotio etsi ingenio et eloquentia multum
prodesse posses, tamen cum non adsit animus, tutius erat in tuo dono servire.
hoc solum timebatur, ne quando per adversarios adducereris editis libeliis in
dogmata nostra grassari, ut tum nos necessitas urgeret tibi in faciem
resistere. compescuimus sane aliquos qui iam paratis libris te in arenam
trahere volebant; atque ea ratio fuit, ut et Hutteni Expostulationem optarim non
editam. multo minus tuam Spongiam; in qua, nisi fallor, tu ipse iam sentis quam
facile sit de modestia scribere et in Luthero immodestiam redarguere, sed
difficillimum, immo impossibile, praestare nisi dono spiritus singulari. credas
igitur vel non credas, testis est Christus, ex animo me tibi condolere tot et
tantorum odia vel studia esse in te irritata. quibus ut non movearis, quod tua
est humana virtus tantis molibus impar, credere non possum; quamquam et illos
forte moveat iustus zelus, et sibi videantur indignis modis a te provocati. et,
ut libere fatear, cum tales sint qui tuam acerbitatem et simulationem, quam tu
prudentiam et modestiam velis intelligi, pro sua quoque infirmitate ferre
nequeant, habent certe ob quod merito indignentur, nihil habituri si fortiores
essent animis. quamvis tamen et ego irritabilis irritatus fuerim saepius, ut
acerbius scriberem, tamen non feci hoc nisi in pertinaces et indomitos; ceterum
clementia et mansuetudo mea erga peccatores et impios, quantumvis insanos et
iniquos arbitror quod non modo teste mea conscientia, sed et multorum
experientia satis testata sit. sic hactenus stilum cohibui, utcumque pungeres
me, cohibiturumque etiam scripsi in litteris ad amicos, quae tibi quoque lectae
sunt, donec palam prodires. nam utcumque non nobiscum sapias et pleraque
pietatis capita vel impie vel simulanter damnes aut suspendas, pertinaciam
tamen tibi tribuere non possum, neque volo: nunc autem quid faciam? utrimque
res exacerbatissima est: ego optarem, si possem fieri mediator, ut et illi
desinerent te impetere tantis animis sinerentque senectutem tuam cum pace in
domino obdormire. id sane facerent, mea quidem sententia, si rationem haberent
imbecillitatis tuae, et magnitudinem causae, quae modulum tuum iam dudum
egressa est, perpenderent; praesertim cum res iam eo pervenerit, ut parum sit
metuendum periculum nostrae causae, si Erasmus etiam summis viribus oppugnaret,
nedum si aliquando spargit aculeos e t dentes tantum. rursus si tu, mi Erasme,
illorum infirmitatem cogitares et a figuris illis rhetoricae tuae salsis et
amaris abstineres, et si omnino neque potes neque audes nostra asserere,
intacta tamen dimitteres et tua tractares. nam quod illi morsiones tuas
iniquius ferunt, etiam te iudice nonnulla causa est, scilicet quod infirmitas
humana cogitat et male metuit authoritatem et nomen Erasmi, ut longe aliud sit
ab Erasmo semel esse morsum quam ab omnibus papistis semel esse commolitum.
haec volo dicta, optime Erasme, in testimonium candidi in te animi et qui optet
tibi dari a domino spiritum dignum nomine tuo, quem si distulerit tibi dominus
dare, interim a te peto ut si aliud praestare non potes, spectator tantum sis
tragoediae nostrae, tantum ne soleris et copias iungas adversariis, praesertim
ne edas libellas contra me, sicut nec ego contra te edam. deinde eos qui se
Lutherano nomine peti queruntur, homines esse tui meique similes cogites:
quibus opus est parcere et ignoscere, et, ut Paulus ait, onera invicem portare.
satis morsum est, nunc providendum est, ne consumamur ab invicem, quod eo esset
miserabilius spectaculum, quo certius est neutram partem ex animo male velle
pietati et sine pertinacia sua cuique placere. boni consule infantiam meam et
in domino bene vale. Ioachimum istum iuvenem Philippo nostro similem
tibi commendo, immo sese plus commendabit admissus.
Anno MDXXIV
|