-61-
Cum autem pro Deo, et ad
emendacionem regni nostri, et ad melius sopiendum discordiam inter nos et
barones nostros ortam, hec omnia predicta concesserimus, volentes ea integra et
firma stabilitate in perpetuum gaudere, facimus et concedimus eis securitatem
subscriptam; videlicet quod barones eligant viginti quinque barones de regno
quos voluerint, qui debeant pro totis viribus suis observare, tenere, et facere
observari, pacem et libertates quas eis concessimus, et hac presenti carta
nostra confirmavimus; ita scilicet quod, si nos, vel justiciarius noster, vel
ballivi nostri, vel aliquis de ministris nostris, in aliquo erga aliquem
deliquerimus, vel aliquem articulorum pacis aut securitatis transgressi
fuerimus, et delictum ostensum fuerit quatuor baronibus de predictis viginti
quinque baronibus, illi quatuor barones accedant ad nos vel ad justiciarium
nostrum, si fuerimus extra regnum, proponentes nobis excessum; petent ut
excessum illum sine dilacione faciamus emendari. Et si nos excessum non
emendaverimus, vel, si fuerimus extra regnum, justiciarius noster non
emendaverit infra tempus quadraginta dierum computandum a tempore quo
monstratum fuerit nobis vel justiciario nostro, si extra regnum fuerimus,
predicti quatuor barones referant causam illam ad residuos de illis viginti
quinque baronibus, et illi viginti quinque barones cum communia tocius terre
distringent et gravabunt nos modis omnibus quibus poterunt, scilicet per
capcionem castrorum, terrarum, possessionum, et aliis modis quibus poterunt,
donec fuerit emendatum secundum arbitrium eorum, salva persona nostra et regine
nostre et liberorum nostrorum; et cum fuerit emendatum intendent nobis sicut
prius fecerunt. Et quicumque voluerit de terra juret quod ad predicta omnia
exequenda parebit mandatis predictorum viginti quinque baronum, et quod
gravabit nos pro posse suo cum ipsis, et nos publice et libere damus licenciam
jurandi cuilibet qui jurare voluerit, et nulli umquam jurare prohibebimus. Omnes
autem illos de terra qui per se et sponte sua noluerint jurare viginti quinque
baronibus de distringendo et gravando nos cum eis, faciemus jurare eosdem de
mandato nostro sicut predictum est. Et si aliquis de viginti quinque baronibus
decesserit, vel a terra recesserit, vel aliquo alio modo impeditus fuerit,
quominus ista predicta possent exequi, qui residui fuerint de predictis viginti
quinque baronibus eligant alium loco ipsius, pro arbitrio suo, qui simili modo
erit juratus quo et ceteri. In omnibus autem que istis viginti quinque
baronibus committuntur exequenda, si forte ipsi viginti quinque presentes
fuerint, et inter se super re aliqua discordaverint, vel aliqui ex eis
summoniti nolint vel nequeant interesse, ratum habeatur et firmum quod major
pars eorum qui presentes fuerint providerit, vel preceperit ac si omnes viginti
quinque in hoc consensissent; et predicti viginti quinque jurent quod omnia
antedicta fideliter observabunt, et pro toto posse suo facient observari. Et
nos nichil impetrabimus ab aliquo, per nos nec per alium, per quod aliqua
istarum concessionum et libertatum revocetur vel minuatur; et, si aliquid tale
impetratum fuerit, irritum sit et inane et numquam eo utemur per nos nec per
alium.
|