Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Pseudolus IntraText CT - Text |
PS.
Si umquam quemquam di immortales voluere esse auxilio adiutum,
tum me et Calidorum servatum volunt esse et lenonem extinctum,
quom te adiutorem genuerunt mihi tam doctum hominem atque
astutum.
sed ubi illic est? sumne ego homo insipiens, qui haec mecum
egomet loquar solus?
dedit verba mihi hercle, ut opinor:
malus cum malo stulte cavi.
tum pol ego interii, homo si ille abiit, neque hoc opus quod
volui hodie efficiam.
sed
eccum video verbeream statuam: ut it, ut magnifice infert sese.
ehem, te hercle ego circumspectabam, nimis metuebam male, ne
abiisses.
SIM. Fuit meum officium ut facerem, fateor.
PS.
Ubi restiteras? SIM. Ubi mihi libitum est.
PS.
Istuc *** ego satis scio. SIM. Quor ergo quod scis me rogas?
PS. At hoc volo monere te. SIM. Monendus ne me
moneas.
PS. Nimis tandem ego aps te contemnor.
SIM. Quippe ego te ni contemnam,
stratioticus homo qui cluear?
PS. Iam hoc volo quod occeptumst agi. SIM. Numquid
agere aliud me vides?
PS. Ambula ergo cito. SIM. Immo otiose volo.
PS.
Haec ea occasiost: dum ille dormit, volo
tu prior ut occupes adire.
SIM. Quid properas? placide, ne time.
ita ille faxit Iuppiter,
ut ille palam ibidem adsiet,
quisquis illest, qui adest a milite.
numquam edepol erit ille potior
Harpax quam ego. habe animum bonum:
pulchre ego hanc explicatam tibi rem dabo.
sic ego illum dolis atque mendaciis
in timorem dabo militarem advenam,
ipsus sese ut neget esse eum qui siet
meque ut esse autumet qui ipsus est. PS. Qui potest?
SIM. Occidis me, cum istuc rogitas. PS. O hominem
lepidum.
SIM. Te quoque etiam dolis atque mendaciis,
qui magister mihi es, antidibo, ut scias.
PS.
Iuppiter te mihi servet. SIM. Immo mihi.
sed vide, ornatus hic me satin condecet?
PS. Optume habet. SIM. Esto.
PS. Tantum tibi boni di immortales duint quantum tu
tibi optes;
nam si exoptem, quantum dignus tantum dent, minus nihilo sit.
neque
ego hoc homine quemquam vidi magis malum et maleficum.
SIM.
Tun id mihi? PS. Taceo.
sed ego quae tibi bona dabo et faciam, si hanc sobrie rem
accurassis.
SIM. Potin ut taceas? memorem immemorem facit qui monet
quod memor meminit.
teneo, omnia in pectore
condita sunt, meditati sunt mihi doli docte.
PS.
Probus est hic homo. SIM. Neque hic est neque ego. PS. At vide ne
titubes. SIM. Potin ut taceas?
PS. Ita me di ament -- SIM. Ita non facient: mera
iam mendacia fundes.
PS. Ut ego ob tuam, Simia, perfidiam te amo et metuo et
magni facio.
SIM. Ego istuc
aliis dare condidici: mi optrudere non potes palpum.
PS. Ut ego accipiam te hodie lepide, ubi effeceris hoc
opus, SIM. Ha ha hae.
PS. Lepido victu, vino, unguentis et inter pocula
pulpamentis;
ibidem una aderit mulier lepida, tibi savia super savia quae
det.
SIM.
Lepide accipis me. PS. Immo si efficies, tum faxo magis <id>
dicas.
SIM. Nisi effecero,
cruciabiliter carnifex me accipito.
sed
propera mihi monstrare, ubi sit os lenonis aedium.
PS. Tertium hoc est. SIM. St, tace, aedes hiscunt.
PS. Credo, animo malest
aedibus. SIM. Quid iam? PS. Quia edepol ipsum
lenonem evomunt.
SIM. Illicinest? PS. Illic est. SIM. Mala
mercist *** PS. Illuc sis vide,
ut transversus, non proversus cedit, quasi cancer solet.