Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Pseudolus IntraText CT - Text |
PS. Peiorem ego hominem
magisque vorsute malum
numquam edepol quemquam vidi, quam hic est Simia;
nimisque ego illum hominem metuo et formido male,
ne malus item erga me sit ut erga illum fuit,
ne in re secunda nunc mi obvertat cornua,
si occasionem capsit qui sit <mihi> malus;
atque edepol equidem nolo, nam illi bene volo.
nunc in metu sum
maximo, triplici modo:
primum omnium iam hunc comparem metuo meum,
ne deserat med atque ad hostis transeat;
metuo autem, ne erus redeat etiam dum a foro,
ne capta praeda capti praedones fuant.
quom haec metuo, metuo ne ille huc Harpax advenat
prius quam hinc hic Harpax abierit cum muliere.
perii hercle, nimium tarde egrediuntur foras.
cor conligatis vasis expectat meum,
si non educat
mulierem secum simul,
ut exulatum ex pectore aufugiat meo.
victor
sum, vici cautos custodes meos.