Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Mostellaria IntraText CT - Text |
PIN. Mane tu atque adsiste ilico,
Phanisce. etiam respicis?
PHAN. Mihi molestus ne sies.
PIN. Vide ut fastidit simia.
manesne ilico, impure parasite? PHAN. ***
qui parasitus sum? PIN. Ego enim dicam: cibo perduci
potis es quovis.
PHAN. Mihi sum, libet esse. quid id curas?
PIN. Ferocem facis, quia te erus amat. PHAN. Vah,
oculi dolent. PIN. Cur? PHAN.
Quia fumus molestust.
PIN. Tace
sis, faber, qui cudere soles plumbeos nummos.
PHAN. Non potes tu cogere me, ut tibi male dicam.
novit erus me.
PIN. Suam quidem pol culcitulam oportet.
PHAN. Si sobrius sis, male non dicas. PIN. Tibi
obtemperem, cum tu mihi nequeas?
PHAN. At tu mecum, pessime, ito adversus; quaeso hercle
abstine
iam sermonem de istis rebus. PIN. Faciam, et pultabo
fores.
heus, ecquis hic est, maximam qui his iniuriam
foribus defendat? ecquis has aperit foris?
nemo hinc quidem foras exit.
ut esse addecet nequam homines, ita sunt. sed eo magis cauto est
opus, ne huc
exeat qui male me mulcet.