Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Mostellaria IntraText CT - Text |
TH. Perii hercle! Quid opust verbis? Ut verba
audio,
non equidem in Aegyptum hinc modo vectus fui,
sed etiam in terras solas orasque ultumas
sum circumvectus, ita ubi nunc sim nescio.
verum iam scibo, nam eccum unde aedis filius
meus emit. quid agis tu? SI. A foro incedo domum.
TH. Numquid processit ad forum hodie novi?
SI. Etiam. TH. Quid
tandem? SI. Vidi efferri mortuom. TH. Hem.
SI. [Novom unum: vidi mortuom efferri foras.]
modo eum vixisse aiebant. TH. Vae capiti tuo.
SI. Quid tu otiosus res novas requiritas?
TH. Quia hodie adveni peregre. SI. Promisi foras,
ad cenam ne me te vocare censeas.
TH. Haud postulo edepol. SI. Verum cras, nisi
<quis> prius
vocaverit me, vel apud te cenavero.
TH. Ne istuc quidem edepol postulo. nisi quid magis
es occupatus, operam mihi da. SI. Maxime.
TH. Minas quadraginta accepisti, quod sciam,
a Philolachete? SI. Numquam nummum, quod sciam.
TH. Quid, a Tranione servo? SI. Multo
<hercle> id minus.
TH. Quas
arraboni tibi dedit? SI. Quid somnias?
TH. Egone? at quidem tu, qui istoc te speras modo
potesse dissimulando infectum hoc reddere.
SI. Quid autem? TH. Quod me apsente hic tecum
filius
negoti gessit. SI. Mecum ut ille hic
gesserit,
dum tu hinc abes, negoti?
quidnam aut quo die?
TH. Minas tibi octoginta argenti debeo.
SI. Non mihi quidem hercle. verum, si debes, cedo.
fides servanda est, ne ire infitias postules.
TH. Profecto non negabo debere, et dabo;
tu cave quadraginta accepisse hinc te neges.
SI. Quaeso edepol huc me aspecta, et responde mihi.
<quadraginta istas cur mih>i argenti minas
filius, ut ais, debebat? TH.> Ego dicam tibi.
talentis duobus, Tranio ut dixit> mihi,
de te aedis <emit. SI. De me> ille aedis
emerit?
SI. Te velle uxorem aiebat tuo nato dare,
ideo aedificare hic velle aiebat in tuis.
TH.
Hic aedificare volui? SI. Sic dixit mihi.
TH. Ei mihi, disperii. vocis non habeo satis.
vicine, perii, interii. SI. Numquid Tranio
turbavit? TH. Immo exturbavit omnia.
deludificatust me hodie indignis modis.
SI. Quid tu ais? TH. Haec res sic est ut narro
tibi:
deludificatust me hodie in perpetuom modum.
nunc te obsecro, ut
me bene iuves operamque des.
SI.
Quid vis? TH. I mecum <hinc>, obsecro, <ad te> una simul.
SI. Fiat. TH. Servorumque operam et lora
mihi cedo.
SI. Sume. TH. Eademque opera haec tibi narravero,
quis med exemplis hodie ludificatus est.