Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Persa

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena tertia. Saturio

 

SAT. Veterem atque antiquom quaestum maiorum meum
servo atque obtineo et magna cum cura colo.
nam numquam quisquam meorum maiorum fuit,
quin parasitando paverint ventres suos:
pater, avos, proavos, abavos, atavos, tritavos
quasi mures semper edere alienum cibum,
neque edacitate eos quisquam poterat vincere;
atque eis cognomentum erat duris Capitonibus.
unde ego hunc quaestum optineo et maiorum locum.
neque quadrupulari me volo, neque enim decet
sine meo periclo ire aliena ereptum bona,
neque illi qui faciunt mihi placent. planen loquor?
nam publicae rei causa quicumque id facit
magis quam sui quaesti, animus induci potest,
eum esse civem et fidelem et bonum.
sed * * *
si legirupam qui damnet, det in publicum
dimidium; atque etiam in ea lege adscribier:
ubi quadrupulator quempiam iniexit manum,
tantidem ille illi rursus iniciat manum,
ut aequa parti prodeant ad tris viros:
si id fiat, ne isti faxim nusquam appareant,
qui hic albo rete aliena oppugnant bona.
sed sumne ego stultus, qui rem curo publicam,
ubi sint magistratus, quos curare oporteat?
nunc huc intro ibo, visam hesternas reliquias,
quierintne recte necne, num afuerit febris,
opertaen fuerint, ne quis obreptaverit.
sed aperiuntur aedes, remorandust gradus.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License