Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Persa IntraText CT - Text |
SOPH. Satis fuit
indoctae, immemori, insipienti dicere totiens.
nimis tandem me quidem pro barda et pro rustica reor habitam
esse aps te.
quamquam ego vinum bibo, at mandata non consuevi simul bibere
una.
me
quidem iam satis tibi spectatam censebam esse et meos mores.
nam equidem te iam sector quintum hunc annum, quom interea,
credo,
ovis si in ludum iret, potuisset iam fieri ut probe litteras
sciret,
quom interim tu meum ingenium fans atque infans nondum etiam
edidicisti.
potin ut taceas? potin ne moneas?
memini et scio et calleo et commemini.
amas pol misera: id tuos scatit animus.
ego istuc placidum tibi ut sit faciam.
LEMN. Miser est qui amat.-- SOPH. Certo is quidem
nihilist,
qui nil amat: quid ei homini opus vita est?
ire
decet me, ut erae opsequens fiam, libera ea opera ocius ut sit.
conveniam hunc Toxilum: eius auris, quae mandata sunt, onerabo.