Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Persa IntraText CT - Text |
SAG.
Iovi opulento, incluto,
Ope gnato, supremo, valido, viripotenti,
opes, spes bonas, copias commodanti
*** lubens vitulorque merito,
quia meo amico amiciter hanc commoditatis copiam
danunt, argenti mutui ut ei egenti opem adferam;
quod ego non magis somniabam neque opinabar neque censebam,
eam fore mihi occasionem, ea nunc quasi decidit de caelo;
nam erus meus me Eretriam misit, domitos boves ut sibi mercarer,
dedit argentum, nam ibi mercatum dixit esse die septumi:
stultus, qui hoc mihi daret argentum, cuius ingenium noverat.
nam hoc argentum alibi abutar: boves, quos emerem, non erant;
nunc et amico prosperabo et genio meo multa bona faciam,
diu quo bene erit, die uno absolvam: tux tax tergo erit meo. non
curo.
nunc amico homini boves
domitos mea ex crumina largiar.
nam id demum lepidumst, triparcos homines, vetulos, avidos,
aridos
bene admordere, qui salinum servo obsignant cum sale.
virtus, ubi occasio admonet, dispicere. quid faciet mihi?
verberibus caedi iusserit, compedes impingi? vapulet,
ne sibi me credat supplicem fore: vae illi, nil iam mihi novi
offerre potest, quin sim peritus. sed *** Toxili
puerum Paegnium eccum.