Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Persa IntraText CT - Text |
PAEG. Pensum meum,
quod datumst, confeci. nunc domum propero. SAG. Mane, etsi properas.
Paegnium, ausculta. PAEG. Emere oportet, quem tibi
oboedire velis. SAG. Asta.
PAEG. Exhibeas molestiam, ut opinor, si quid debeam,
qui nunc sic tamen es molestus. SAG. Scelerate, etiam
respicis?
PAEG. Scio ego quid sim aetatis, eo istuc maledictum
impune auferes.
SAG.
Ubi Toxilus est tuus erus? PAEG. Ubi illi libet, neque te consulit. SAG.
Etiam
dicis ubi sit, venefice?
PAEG. Nescio, inquam, ulmitriba tu.
SAG. Male dicis maiori. PAEG. Prior promeritus
perpetiare.
servam operam, linguam liberam erus iussit med habere.
SAG. Dicisne
mi, ubi sit Toxilus? PAEG. Dico ut perpetuo pereas.
SAG.
Caedere hodie tu restibus. PAEG. Tua quidem, cucule, causa!
non hercle, si os perciderim tibi, metuam, morticine.
SAG. Video ego te: iam incubitatus es. PAEG. Ita
sum. quid id ad te [attinet]?
at non sum, ita ut tu, gratiis. SAG. Confidens. PAEG.
Sum hercle vero.
nam ego me confido liberum fore, tu te numquam speras.
SAG.
Potin ut molestus ne sies? PAEG. Quod dicis facere non quis.
SA. Abi in malam
rem. PA. At tu domum: nam ibi tibi parata praestost.
SAG. Vadatur hic me. PAEG. Utinam vades desint, in
carcere ut sis.
SAG. Quid hoc? PAEG. Quid est? SAG. Etiam,
scelus, male loquere? PAEG. Tandem ut liceat,
quom servos sis, servom tibi male dicere. SAG. Itane?
specta
quid dedero. PAEG. Nil, nam nil habes. SAG. Di
deaeque me omnes perdant --
PAEG. Amicus sum, eveniant volo tibi quae optas. SAG.
Atque id fiat,
nisi te hodie, si prehendero, defigam in terram colaphis.
PAEG. Tun me defigas? te cruci ipsum adfigent propediem
alii.
SAG. Qui te di deaeque -- scis quid hinc porro dicturus
fuerim,
ni linguae moderari queam. potin abeas? PAEG. Abigis facile.
nam umbra mea iam intus vapulat.-- SAG. Ut istunc di
deaeque perdant.
tamquam proserpens bestiast bilinguis et scelestus.
hercle illum abiisse gaudeo. foris aperit, eccere autem
quem convenire maxime cupiebam egreditur intus.