Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Persa IntraText CT - Text |
TOX. Paratum iam esse
dicito, unde argentum sit futurum,
iubeto habere animum bonum, dic me illam amare multum;
ubi se adiuvat, ibi me adiuvat. quae dixi ut nuntiares,
satin ea tenes? SOPH. Magis calleo quam aprugnum
callum callet.--
TOX. Propera, abi domum. *** SAG. Nunc ego huic
graphice facetus fiam.
subnixis alis me inferam atque amicibor gloriose.
TOX. Sed quis hic ansatus ambulat? SAG. Magnifice
conscreabor.
TOX. Sagaristio hic quidemst. quid agitur, Sagaristio? ut
valetur?
ecquid, quod mandavi tibi, estne in te speculae? SAG.
Adito.
videbitur. factum volo. venito. promoneto.
TOX. Quid hoc hic in collo tibi tumet? SAG. Vomicast, pressare
parce;
nam ubi qui mala tangit manu, dolores cooriuntur.
TOX. Quando istaec innatast tibi? SAG. Hodie. TOX.
Secari iubeas.
SAG. Metuo, ne immaturam secem, ne exhibeat plus negoti.
TOX.
Inspicere morbum tuom lubet. SAG. Ah ah, abi atque cave sis
a cornu. TOX. Quid iam? SAG. Quia boves bini hic
sunt in crumina.
TOX.
Emitte sodes, ne enices fame; sine ire pastum.
SAG. Enim metuo, ut possim reicere in bubile, ne
vagentur.
TOX. Ego reiciam. habe animum bonum. SAG. Credetur,
commodabo.
sequere hac sis. argentum hic inest, quod mecum dudum orasti.
TOX.
Quid tu ais? SAG. Dominus me bovis mercatum Eretriam misit.
nunc mi Eretria erit haec tua domus. TOX. Nimis tu facete
loquere.
atque ego omne argentum tibi hoc actutum incolume redigam;
nam iam omnes sycophantias instruxi et comparavi,
quo pacto ab lenone auferam hoc argentum, SAG. Tanto melior.
TOX. Et mulier ut sit libera atque ipse ultro det
argentum.
sed sequere me: ad eam rem usus est tua mihi opera.--SA.
Utere ut vis.--