Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Persa IntraText CT - Text |
SAT.
Quae res bene vortat mi et tibi et ventri meo
perennitatique adeo huic, perpetuo cibus
ut mihi supersit, suppetat, superstitet:
sequere hac, mea gnata, me, cum dis volentibus.
quoi rei opera detur scis, tenes, intellegis;
communicavi tecum consilia omnia.
ea causa ad hoc exemplum te exornavi ego.
venibis tu hodie, virgo. VIR. Amabo, mi pater,
quamquam libenter escis alienis studes,
tuin ventris causa filiam vendas tuam?
SAT. Mirum quin regis Philippi causa aut Attali
te potius vendam quam mea, quae sis mea.
VIR.
Utrum tu pro ancilla me habes an pro filia?
SAT. Utrum hercle magis in ventris rem videbitur.
meum, opino, imperiumst in te, non in me tibi.
VIR. Tua istaec potestas est, pater. verum tamen,
quamquam res nostrae sunt, pater, pauperculae,
modice et modeste meliust vitam vivere;
nam ad paupertatem si admigrant infamiae,
gravior paupertas fit, fides sublestior.
SAT. Enim vero odiosa es. VIR. Non sum, neque me
esse arbitror,
quom parva natu recte praecipio patri.
nam inimici famam non ita ut natast ferunt.
SAT. Ferant eantque maximam malam crucem;
neque ego inimicitias omnes pluris existimo,
quam mensa inanis nunc si apponatur mihi.
VIR. Pater, hominum immortalis est infamia;
etiam tum vivit, cum esse credas mortuam.
SAT. Quid? metuis, ne te vendam? VIR. Non metuo,
pater.
verum
insimulari nolo. SAT. At nequiquam nevis.
meo modo istuc potius fiet quam tuo
fiat. quae hae res sunt? VIR. Cogita hoc verbum, pater:
erus si minatus est malum servo suo,
tametsi id futurum non est, ubi captumst flagrum,
dum tunicas ponit, quanta adficitur miseria!
ego nunc quod non futurumst formido tamen.
SAT. Virgo atque mulier nulla erit quin sit mala,
quae praeter sapiet quam placet parentibus.
VIR. Virgo atque mulier nulla erit quin sit mala,
quae reticet, si quid fieri pervorse videt.
SAT. Malo cavere meliust te. VIR. At si non licet
cavere, quid agam? nam ego tibi cautum volo.
SAT. Malusne ego sum? VIR. Non es, neque me
dignumst dicere,
verum ei rei operam do, ne alii dicant, quibus licet.
SAT. Dicat quod quisque volt; ego de hac sententia
non demovebor. VIR. At, meo si liceat modo,
sapienter potius facias quam stulte. SAT. Lubet.
VIR. Lubere per me tibi licere intellego;
verum lubere hau lubeat, si liceat mihi.
SAT. Futura es dicto oboediens an non patri?
VIR. Futura. SAT. Scis iam tibi quae praecepi? VIR.
Omnia.
SAT. Et ut surrupta fueris? VIR. Docte calleo.
SAT. Et qui parentes fuerint? VIR. Habeo in
memoria.
necessitate me mala ut fiam facis.
verum videto, me ubi voles nuptum dare,
ne haec fama faciat repudiosas nuptias.
SAT. Tace, stulta. non tu nunc hominum mores vides?
quoivis modi hic cum [mala] fama facile nubitur:
dum dos sit, nullum vitium vitio vortitur.
VIR. Ergo istuc facito ut veniat in mentem tibi,
me esse indotatam. SAT. Cave sis tu istuc dixeris.
pol deum virtute dicam et maiorum meum,
ne te indotatam dicas, quoi dos sit domi:
librorum eccillum habeo plenum soracum.
si hoc adcurassis lepide, cui rei operam damus,
dabuntur dotis tibi inde sescenti logi,
atque Attici omnes; nullum Siculum acceperis:
cum hac dote poteris vel mendico nubere.
VIR. Quin tu me ducis, si quo ducturus, pater?
vel tu me vende vel face quid tibi lubet.
SAT. Bonum aequomque oras. sequere hac.-- VIR.
Dicto sum audiens.--