Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Persa IntraText CT - Text |
SAG.
Satin Athenae tibi sunt visae fortunatae atque opiparae?
VIR.
Urbis speciem vidi, hominum mores perspexi parum.
TOX.
Numquid in principio cessavit verbum
docte dicere?
DOR. Hau potui etiam in primo verbo perspicere
sapientiam.
SAG. Quid id quod vidisti? ut munitum muro tibi visum
oppidumst?
VIR.
Si incolae bene sunt morati, pulchre
munitum arbitror.
perfidia
et peculatus ex urbe et avaritia si exulant,
quarta invidia, quinta ambitio, sexta obtrectatio,
septimum periurium, TOX. Euge. VIR. Octava
indiligentia,
nona iniuria, decimum, quod pessimum adgressust, scelus:
haec unde aberunt, ea urbs moenita muro sat erit simplici;
ubi ea aderunt, centumplex murus rebus servandis parumst.
TOX.
Quid ais tu?
DOR. Quid vis? TOX. Tu in illis es decem sodalibus:
te in exilium ire hinc oportet. DOR. Quid iam? TOX.
Quia periurus es.
D.
Verba quidem haud indocte fecit. T. Ex tuo, inquam, usust: eme hanc.
D.
Edepol qui cum hanc magis contemplo, magis placet. T. Si hanc emeris,
di immortales, nullus leno te alter erit opulentior.
evortes tuo arbitratu homines fundis, familiis;
cum optimis viris rem habebis, gratiam cupient tuam:
venient ad te comissatum. DOR. At ego intro mitti votuero.
TOX.
At enim illi noctu occentabunt ostium, exurent fores:
proin tu tibi iubeas concludi aedis foribus ferreis,
ferreas aedis commutes, limina indas ferrea,
ferream seram atque anellum; ne sis ferro parseris:
ferreas tute tibi impingi iubeas crassas compedis.
DOR. I sis in malum cruciatum. TOX. I sane
tu, [hanc eme atque] ausculta mihi.
DOR. Modo uti sciam, quanti indicet. TOX. Vin huc vocem? DOR. Ego
illo accessero.
TOX.
Quid agis, hospes? SAG. Venio, adduco hanc ad te, ut dudum dixeram.
nam heri in portum noctu navis venit. veniri hanc volo,
si potest; si non potest, iri hinc volo quantum potest.
DOR.
Salvos sis, adulescens. SAG. Siquidem hanc vendidero pretio suo.
TOX.
At qui aut
hoc emptore vendes pulchre, aut alio non potis.
SAG. Esne tu huic amicus? TOX. Tam quam di omnes
qui caelum colunt.
DOR. Tum tu mi es inimicus certus. nam generi lenonio
numquam ullus deus tam benignus fuit, qui fuerit propitius.
SAG.
Hoc age. opusnest hac tibi empta? DOR. Si tibi venissest opus,
mihi quoque emptast; si tibi subiti nihil est, tantumdemst mihi.
SAG.
Indica, fac pretium. DOR. Tua mers est, tua indicatiost.
TOX.
Aequom hic orat. SAG. Vin bene emere? DOR. Vin tu pulchre vendere?
TOX.
Ego scio hercle utrumque velle. DOR.
Age, indica prognariter.
SAG. Prius dico: hanc mancupio nemo tibi dabit. iam scis?
DOR. Scio.
indica, minimo daturus qui sis, qui duci queat.
TOX. Tace, tace. nimis tu quidem hercle homo stultus es
pueriliter.
DOR. Quid ita? TOX. Quia enim te ex puella prius
percontari volo
quae ad rem referunt. DOR. Atque hercle tu me monuisti
hau male.
vide sis, ego ille doctus leno paene in foveam decidi,
ni hic adesses. quantum est adhibere hominem amicum, ubi quid
geras.
TOX.
Quo genere aut qua in patria nata sit aut quibus parentibus,
ne temere hanc te emisse dicas suasu atque impulsu meo,
volo te percontari. DOR. Quin laudo, inquam, consilium tuom.
TOX.
Nisi molestum est, percontari hanc paucis hic volt. SAG. Maxime,
suo arbitratu. TOX. Quid stas? adi sis tute atque ipse
itidem roga,
ut tibi percontari liceat quae velis; etsi mihi
dixit dare potestatem eius; sed ego te malo tamen,
eumpse adire, ut ne contemnat te ille. DOR. Satis recte mones.
hospes, volo ego hanc
percontari. SAG. A terra ad caelum, quid lubet.
DOR. Iube dum eam hoc accedat ad me. SAG. I sane
ac morem illi gere.
percontare, exquire quid vis. TOX. Age, age nunc tu, in
proelium
vide ut ingrediare auspicato. VIR. Liquidumst auspicium,
tace.
curabo ut praedati pulchre ad castra convertamini.
TOX.
Concede istuc, ego illam adducam. DOR. Age, ut rem esse in nostram
putas.
TOX. Ehodum huc, virgo. vide sis quid agas. VIR.
Taceas, curabo ut voles.
TOX.
Sequere me. adduco hanc, si quid vis ex hac percontarier.
DOR. Enim volo te adesse. TOX. Hau possum quin
huic operam dem hospiti,
quoi erus iussit. quid si hic non volt me adesse una? SAG. Immo i
modo.
TOX.
Do tibi ego operam. DOR. Tibi ibidem das, ubi tu tuom amicum adiuvas.
TOX. Exquire. heus tu, advigila. VIR. Satis est dictum:
quamquam ego serva sum,
scio ego officium meum, ut quae rogiter vera, ut accepi,
eloquar.
TOX.
Virgo, hic homo probus est. VIR. Credo. TOX. Non diu apud hunc
servies.
VIR. Ita pol spero, si parentes facient officium suom.
DOR.
Nolo ego te mirari, si nos ex te percontabimur
aut patriam tuam aut parentes. VIR. Quor ego id mirer, mi
homo?
servitus mea mi interdixit, ne quid mirer meum malum.
DOR. Noli flere. TOX. Ah, di istam perdant, ita
catast et callida.
ut sapiens habet cor, quam dicit quod opust! DOR. Quid
nomen tibist?
TOX. Nunc metuo ne peccet. VIR. Lucridi
nomen in patria fuit.
TOX.
Nomen atque
omen quantivis iam est preti. quin tu hanc emis?
nimis pavebam, ne peccaret. expedivit. DOR. Si te emam,
mihi quoque Lucridem confido fore te. TOX. Tu si hanc
emeris,
numquam hercle hunc mensem vortentem, credo, servibit tibi.
DOR.
Ita velim quidem hercle. TOX. Optata ut evenant, operam addito.
nihil adhuc peccavit etiam. DOR. Ubi tu nata es? VIR.
Ut mihi
mater dixit, in culina, in angulo ad laevam manum.
TOX. Haec erit tibi fausta meretrix: natast in calido
loco,
ubi rerum omnium bonarum copiast saepissume.
tactust
leno; qui rogaret, ubi nata esset diceret,
lepide lusit. DOR. At ego patriam te rogo quae sit tua.
VIR.
Quae mihi sit, nisi haec ubi nunc sum? DOR. At ego illam quaero quae fuit.
VIR.
Omne ego pro nihilo esse duco quod fuit, quando fuit:
tamquam hominem, quando animam ecflavit, quid eum quaeras qui
fuit?
TOX.
Ita me di bene ament, sapienter. atque
equidem miseret tamen.
sed
tamen, virgo, quae patriast tua, age mi actutum expedi.
quid taces? VIR. Dico equidem: quando hic servio, haec patriast mea.
TOX.
Iam de istoc rogare omitte (non vides nolle eloqui?)
ne suarum se miseriarum in memoriam inducas. DOR. Quid
est?
captusne
est pater? VIR. Non captus, sed quod habuit perdidit.
TOX.
Haec erit bono genere nata: nil scit nisi
verum loqui.
DOR.
Quis fuit? dic nomen. VIR. Quid illum miserum memorem qui fuit?
nunc et illum miserum et me miseram aequom est nominarier.
DOR. Quoius modi is <suo> in populo habitust? VIR.
Nemo quisquam acceptior:
servi liberique amabant. TOX. Hominem miserum praedicas,
quom et ipsus prorsus perditust et benevolentis perdidit.
DOR.
Emam, opinor. TOX. Etiam opinor? summo genere esse arbitror;
divitias tu ex istac facies. DOR. Ita di faxint. TOX.
Eme modo.
VIR.
Iam hoc tibi dico: [iam] actutum ecastor meus pater, ubi me sciet
veniisse, ipse aderit et me abs te redimet. TOX. Quid
nunc? DOR. Quid est?
TOX.
Audin quid
ait? VIR. Nam etsi res sunt
fractae, amici sunt tamen.
DOR. Ne sis plora; libera eris actutum, si crebro cades.
vin mea esse? VIR. Dum quidem ne nimis diu tua sim, volo.
TOX. Satin ut meminit libertatis? dabit haec tibi grandis
bolos.
age si quid agis. ego ad hunc redeo. sequere. redduco hanc tibi.
DOR. Adulescens, vin vendere istanc? SAG. Magis
libet quam perdere.
DOR. Tum tu pauca in verba confer: qui datur, tanti
indica.
SAG. Faciam ita ut te velle video, ut emas. habe centum minis.
DOR. Nimiumst. SAG. Octoginta. DOR.
Nimiumst. SAG. Nummus abesse hinc non potest,
quod nunc dicam. DOR. Quid id est ergo? eloquere actutum
atque indica.
SAG. Tuo periclo sexaginta haec dabitur argenti minis.
DOR.
Toxile, quid ago? TOX. Di deaeque te agitant irati, scelus,
qui hanc non properes destinare. DOR. Habeto. TOX.
Eu, praedatus probe.
non edepol minis trecentis carast. fecisti lucri.
SAG. Heus tu, etiam pro vestimentis huc decem accedent
minae.
DOR. Abscedent enim, non accedent. TOX. Tace sis,
non tu illum vides
quaerere ansam, infectum ut faciat? abin atque argentum petis?
*** atque ut dignust perit.
DOR. Heus tu serva istum. TOX. Quin tu is
intro? DOR. Abeo atque argentum
affero.--