Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Persa

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena sexta. Dordalus-Sagaristio-Toxilus-Virgo

 

DOR. Probae hic argenti sunt sexaginta minae,
duobus nummis minus est. SAG. Quid ei nummi sciunt?
DOR. Cruminam hanc emere aut facere uti remigret domum.
SAG. Ne non sat esses leno, id metuebas miser,
impure, avare, ne crumillam amitteres?
TOX. Sine quaeso. quando lenost, nil mirum facit.
DOR. Lucro faciundo ego auspicavi in hunc diem:
nil mihi tam parvist, quin me id pigeat perdere.
age, accipe hoc sis. SAG. Hunc in collum, nisi piget,
impone. DOR. Vero fiat. SAG. Numquid ceterum
me voltis? TOX. Quid tam properas? SAG. Ita negotiumst:
mandatae quae sunt, volo deferre epistulas;
geminum autem fratrem servire audivi hic meum,
eum ego ut requiram atque uti redimam volo.
TOX. Atque edepol tu me commonuisti hau male.
videor vidisse hic forma persimilem tui,
eadem statura. SAG. Quippe qui frater siet.
DOR. Quid est tibi nomen? TOX. *** quod ad te attinet.
DOR. Quid attinet non scire? SAG. Ausculta ergo, ut scias:
Vaniloquidorus Virginesvendonides
Nugiepiloquides Argentumexterebronides
[Tedigniloquides Nugides Palponides]
Quodsemelarripides Numquameripides. em tibi.
DOR. Eu hercle, nomen multimodis scriptumst tuom.
SAG. Ita sunt Persarum mores, longa nomina,
contortiplicata habemus. numquid ceterum
voltis? DOR. Vale. SAG. Et vos, nam animus iam in navist meus.
TOX. Cras ires potius, hodie hic cenares. SAG. Vale.--




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License