Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Persa

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

ACTUS QUINTUS

 

Scaena prima. Toxilus-Lemniselenis-Sagaristio

 

TOX. Hostibus victis, civibus salvis, re placida, pacibus perfectis,
bello exstincto, re bene gesta, integro exercitu et praesidiis,
cum bene nos, Iuppiter, iuvisti, dique alii omnes caelipotentes,
eas vobis habeo grates atque ago, quia probe sum ultus meum inimicum.
nunc ob eam rem inter participes didam praedam et participabo.
ite foras: hic volo ante ostium et ianuam
meos participes bene accipere.
statuite hic lectulos, ponite hic quae adsolent.
hic statui volo primum aliqua mihi,
unde ego omnis hilaros, ludentis, laetificantis faciam ut fiant,
quorum opera mihi facilia factu facta haec sunt, quae volui effieri.
nam improbus est homo qui beneficium scit accipere et reddere nescit.
LEMN. Toxile mi, cur ego sine te sum, cur tu autem sine me es? TOX. Agedum ergo,
accede ad me atque amplectere sis. LEMN. Ego vero. TOX. Oh, nihil hoc magis dulcest.
sed, amabo, oculus meus, quin lectis nos actutum commendamus?
LEMN. Omnia quae tu vis, ea cupio. TOX. Mutua fiunt a me. age, age ergo,
tu Sagaristio, accumbe in summo. SAG. Ego nil moror: cedo parem, quem pepigi.
TOX. Temperi. SAG. Mi istuc temperi serost. TOX. Hoc age, accumbe. hunc diem suavem
meum natalem agitemus amoenum. date aquam manibus, apponite mensam.
do hanc tibi florentem florenti. tu hic eris dictatrix nobis.
LEMN. Age, puere, ab summo septenis cyathis committe hos ludos.
TOX. Move manus, propera, Paegnium, tarde cyathos mihi das, cedo sane.
bene mihi, bene vobis, bene meae amicae, optatus hic mihi dies datus hodiest.
ab dis, quia te licet liberam med amplecti. LEMN. Tua factum opera.
TOX. Bene omnibus nobis. hoc mea manus tuae poclum donat, ut amantem
amanti decet. LEMN. Cedo. TOX. Accipe. TOX. Bene ei qui invidet mi et
ei qui hoc gaudet.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License