Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Persa IntraText CT - Text |
DOR. Qui sunt qui erunt quique
fuerunt quique futuri sunt posthac,
solus ego omnibus antideo facile, miserrimus hominum ut vivam.
perii, interii. pessimus hic mi dies hodie inluxit corruptor,
ita me Toxilus perfabricavit itaque meam rem divexavit.
vehiclum argenti miser eieci [amisi], neque quam ob rem eieci,
habeo.
qui illum Persam atque omnis Persas atque etiam omnis personas
male di omnes perdant, ita misero Toxilus haec mihi concivit.
quia ei fidem non habui argenti, eo mihi eas machinas molitust;
quem pol ego ut non in cruciatum atque in compedis cogam, si
vivam,
siquidem huc umquam erus redierit eius, quod spero -- sed quid
ego aspicio?
hoc vide, quae haec fabulast? hic quidem pol potant. adgrediar.
o bone vir,
salveto, et tu, bona liberta.
TOX.
Dordalus hic
quidemst. SAG.Quin iube adire.
TOX. Adi, si libet.
SAG. Agite, adplaudamus. TOX. Dordale, homo lepidissume, salve.
locus hic tuos est, hic accumbe. ferte aquam pedibus. praeben tu
puere?
DOR. Ne sis me uno digito attigeris, ne te ad terram,
scelus, adfligam.
PAEG. At tibi ego hoc continuo cyatho oculum excutiam tuum.
DOR. Quid ais, crux, stimulorum tritor? quo modo me hodie
versavisti,
ut me in tricas coniecisti, quo modo de Persa manus mi aditast?
TOX. Iurgium hinc auferas, si sapias.
DOR. At, bona liberta, haec scivisti et me celavisti? LEMN.
Stultitiast,
cui bene esse licet,
eum praevorti litibus. posterius istaec te
magis par agerest. DOR. Uritur cor mi. TOX. Da
illi cantharum,
extingue ignem, si cor uritur, caput ne ardescat.
DOR. Ludos me facitis, intellego.
TOX. Vin cinaedum novom tibi dari, Paegnium?
quin elude, ut soles, quando liber locust hic.
hui, babae, basilice te intulisti et facete.
PAEG.
Decet me
facetum esse, et hunc inridere
lenonem lubidost, quando dignus est.
TOX.
Perge ut
coeperas. PAEG. Hoc, leno, tibi.
DOR.
Perii perculit me prope. PAEG. Em,
serva rusum.
DOR.
Delude, ut lubet, erus dum hinc abest.
PAEG.
Viden ut
tuis dictis pareo?
sed quin tu meis contra item dictis servis
atque hoc, quod tibi suadeo, facis? DOR. Quid est id?
PAEG.
Restim tu
tibi cape crassam ac suspende te.
DOR. Cave sis me attigas, ne tibi hoc scipione
malum magnum dem. PAEG. Utere, te condono.
TOX.
Iam iam,
Paegnium, da pausam.
DOR.
Ego pol vos eradicabo. PAEG. At te ille, qui supra nos habitat,
qui tibi male volt maleque faciet. non hi dicunt, verum ego.
TOX.
Age, circumfer mulsum, bibere da usque plenis cantharis.
iam diu factum est, postquam bibimus; nimis diu sicci sumus.
DOR. Di faciant ut id bibatis quod vos numquam transeat.
SAG. Nequeo, leno, quin tibi saltem staticulum, olim quem
Hegea
faciebat. vide vero, si tibi satis placet. TOX. Me quoque
volo
reddere, Diodorus quem olim faciebat in Ionia.
DOR. Malum ego vobis dabo, ni abitis. SAG. Etiam
muttis, impudens?
iam ego tibi, si me inritassis, Persam adducam denuo.
D. [iam taceo hercle] Atque tu Persa es, qui me usque
admutilavisti ad cutem.
T. Tace, stulte: hic eius geminust frater. D. Hicinest? T. Ac
geminissumus.
DOR. Di deaeque et te et geminum fratrem excrucient. SAG.
Qui te perdidit:
nam ego nil merui. DOR. At enim quod ille meruit, tibi id
obsit volo.
TOX. Agite sultis, hunc ludificemus. LEMN. Nisi si
dignust, non opust.
et me haud par est. TOX. Credo eo, quia non inconciliavit, cum te emo.
LEMN.
At tamen non -- tamen -- TOX. Cave
ergo sis malo, et sequere me.
te mihi dicto audientem esse addecet, nam hercle absque me
foret et meo praesidio, hic faceret te prostibilem propediem.
sed ita pars libertinorum est: nisi patrono qui adversatust,
nec satis liber sibi videtur nec satis frugi nec sat honestus,
ni id effecit, ni ei male dixit, ni grato ingratus repertust.
LEMN. Pol bene facta tua me hortantur, tuo ut imperio paream.
TOX. Ego sum tibi patronus plane, qui huic pro te
argentum dedi.
*** graphice hunc volo ludificari. LEMN. Meo ego in loco
sedulo curabo.
DOR. Certo illi homines mihi nescio quid mali consulunt,
quod faciant. SAG. Heus vos.
TOX.
Quid ais? SAG.
Hicin Dordalus est leno, qui hic liberas virgines mercatur?
hicinest, qui fuit quondam fortis? D. Quae haec res est?
ei, colapho me icit.
malum
vobis dabo. TOX. At tibi nos dedimus dabimusque etiam. DOR. Ei, natis pervellit.
PAEG.
Licet: iam diu saepe sunt expunctae. DOR. Loquere tu etiam, frustum
pueri?
LEMN. Patrone mi, i
intro, amabo, ad cenam.
DOR.
Mea Ignavia, tu nunc me inrides?
LEMN. Quiane te voco, bene ut tibi sit? DOR. Nolo
mihi bene esse. L.
Ne sit.
TOX.
Quid igitur? sescenti nummi quid agunt, quas turbas danunt?
DOR. Male disperii,
sciunt referre probe inimico gratiam.
TOX.
Satis
sumpsimus supplici iam. DOR. Fateor, manus vobis do.
TOX. Et post dabis sub furcis.
SAG. Abi intro -- in crucem. DOR. An me hic parum
exercitum hisce
habent? TOX. Convenisse te Toxilum me ***
spectatores, bene valete. leno periit. plaudite.