Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Asinaria

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena tertia. Argyrippus-Philaenium-Libanus-Leonida

 

ARGYR. Cur me retentas? PHIL. Quia tui amans abeuntis egeo.
ARGYR. Vale. PHIL. Aliquanto amplius valerem, si hic maneres.
ARGYR. Salve. PHIL. Salvere me iubes, quoi tu abiens offers morbum.
ARGYR. Mater supremam mihi tua dixit, domum ire iussit.
PHIL. Acerbum funus filiae faciet, si te carendum est.
LIB. Homo hercle hinc exclusust foras. LEON. Ita res est. ARGYR. Mitte quaeso.
PHIL. Quo nunc abis? quin tu hic manes? ARGYR. Nox, si voles, manebo.
LIB. Audin hunc opera ut largus est nocturna? nunc enim esse
negotiosum interdius videlicet Solonem,
leges ut conscribat, quibus se populus teneat. gerrae!
qui sese parere apparent huius legibus, profecto
numquam bonae frugi sient, dies noctesque potent.
LEON. Ne iste hercle ab ista non pedem discedat, si licessit,
qui nunc festinat atque ab hac minatur sese abire.
LIB. Sermoni iam finem face tuo, huius sermonem accipiam.
ARGYR. Vale. PHIL. Quo properas? ARGYR. Bene vale, apud Orcum te videbo.
nam equidem me iam quantum potest a vita abiudicabo.
PHIL. Cur tu, obsecro, immerito meo me morti dedere optas?
ARGYR. Ego te? quam si intellegam deficere vita, iam ipse
vitam meam tibi largiar et de mea ad tuam addam.
PHIL. Cur ergo minitaris mihi, te vitam esse amissurum?
nam quid me facturam putas, si istuc quod dicis faxis?
mihi certum est facere in me omnia eadem quae tu in te faxis.
ARGYR. Oh melle dulci dulcior tu es. PHIL. Certe enim tu vita es mi.
complectere. ARGYR. Facio lubens. PHIL. Utinam sic efferamur.
LEON. O Libane, uti miser est homo qui amat. LIB. Immo hercle vero,
qui pendet multo est miserior. LEON. Scio qui periclum feci.
circum sistamus, alter hinc, hinc alter appellemus.
ere, salve. sed num fumus est haec mulier quam amplexare?
ARGYR. Quidum? LEON. Quia oculi sunt tibi lacrumantes, eo rogavi.
ARGYR. Patronus qui vobis fuit futurus, perdidistis.
LEON. Equidem hercle nullum perdidi, ideo quia numquam ullum habui.
LIB. Philaenium, salve. PHIL. Dabunt di quae velitis vobis.
LIB. Noctem tuam et vini cadum velim, si optata fiant.
ARGYR. Verbum cave faxis, verbero. LIB. Tibi equidem, non mihi opto.
ARGYR. Tum tu igitur loquere quod lubet. LIB. Hunc hercle verberare.
LEON. Quisnam istuc adcredat tibi, cinaede calamistrate?
tun verberes, qui pro cibo habeas te verberari?
ARGYR. Ut vostrae fortunae meis praecedunt, Libane, longe,
qui hodie numquam ad vesperum vivam. LIB. Quapropter, quaeso?
ARGYR. Quia ego hanc amo et haec me amat, huic quod dem nusquam quicquam est,
hinc med amantem ex aedibus eiecit huius mater.
argenti viginti minae me ad mortem appulerunt,
quas hodie adulescens Diabolus ipsi daturus dixit,
ut hanc ne quoquam mitteret nisi ad se hunc annum totum.
videtin viginti minae quid pollent quidve possunt?
ille qui illas perdit salvos est, ego qui non perdo pereo.
LIB. Iam dedit argentum? ARGYR. Non dedit. LIB. Bono animo es, ne formida.
LEON. Secede huc, Libane, te volo. LIB. Si quid vis. ARGYR. Obsecro vos,
eadem istac opera suaviust complexos fabulari.
LIB. Non omnia eadem aeque omnibus, ere, suavia esse scito:
vobis est suave amantibus complexos fabulari,
ego complexum huius nil moror, meum autem hic aspernatur.
proinde istud facias ipse quod faciamus nobis suades.
ARGYR. Ego vero, et quidem edepol lubens. interea, si videtur,
concedite istuc. LEON. Vin erum deludi? LIB. Dignust sane.
LEON. Vin faciam ut te Philaenium praesente hoc amplexetur?
LIB. Cupio hercle. LEON. Sequere hac. ARGYR. Ecquid est salutis? satis locuti.
LEON. Auscultate atque operam date et mea dicta devorate.
primum omnium servos tuos nos esse non negamus;
sed tibi si viginti minae argenti proferentur,
quo nos vocabis nomine? ARGYR. Libertos. LEON. Non patronos?
ARGYR. Id potius. LEON. Viginti minae hic insunt in crumina,
has ego, si vis, tibi dabo. ARGYR. Di te servassint semper,
custos erilis, decus popli, thensaurus copiarum,
salus interioris corporis amorisque imperator.
hic pone, hic istam colloca cruminam in collo plane.
LEON. Nolo ego te, qui erus sis, mihi onus istuc sustinere.
ARGYR. Quin tu labore liberas te atque istam imponis in me?
LEON. Ego baiulabo, tu, ut decet dominum, ante me ito inanis.
ARGYR. Quid nunc? LEON. Quid est? ARGYR. Quin tradis huc cruminam pressatum umerum?
LEON. Hanc, cui daturus hanc, iube petere atque orare mecum.
nam istuc proclive est, quo iubes me plane collocare.
PHIL. Da, meus ocellus, mea rosa, mi anime, mea voluptas,
Leonida, argentum mihi, ne nos diiunge amantis.
LEON. Dic me igitur tuom passerculum, gallinam, coturnicem,
agnellum, haedillum me tuom dic esse vel vitellum,
prehende auriculis, compara labella cum labellis.
ARGYR. Ten osculetur, verbero? LEON. Quam vero indignum visum est?
at qui pol hodie non feres, ni genua confricantur.
ARGYR. Quidvis egestas imperat: fricentur. dan quod oro?
PHIL. Age, mi Leonida, obsecro, fer amanti ero salutem,
redime istoc beneficio te ab hoc, et tibi eme hunc isto argento.
LEON. Nimis bella es atque amabilis, et si hoc meum esset, hodie
numquam me orares quin darem: illum te orare meliust,
illic hanc mihi servandam dedit. ei sane bella belle.
cape hoc sis, Libane. ARGYR. Furcifer, etiam me delusisti?
LEON. Numquam hercle facerem, genua ni tam nequiter fricares.
age sis tu in partem nunciam hunc delude atque amplexare hanc.
LIB. Taceas, me spectes. ARGYR. Quin ad hunc, Philaenium, adgredimur,
virum quidem pol optimum et non similem furis huius?
LIB. Inambulandum est: nunc mihi vicissim supplicabunt.
ARGYR. Quaeso hercle, Libane, sis erum tuis factis sospitari,
da mi istas viginti minas. vides me amantem egere.
LIB. Videbitur. factum volo. redito huc conticinno.
nunc istanc tantisper iube petere atque orare mecum.
PHIL. Amandone exorarier vis ted an osculando?
LIB. Enim vero utrumque. PHIL. Ergo, obsecro, et tu utrumque nostrum serva.
ARGYR. O Libane, mi patrone, mi trade istuc. magis decorumst
libertum potius quam patronum onus in via portare.
PHIL. Mi Libane, ocellus aureus, donum decusque amoris,
amabo, faciam quod voles, da istuc argentum nobis.
LIB. Dic igitur med aniticulam, columbam vel catellum,
hirundinem, monerulam, passerculum putillum,
fac proserpentem bestiam me, duplicem ut habeam linguam,
circumda torquem brachiis, meum collum circumplecte.
ARGYR. Ten complectatur, carnufex? LIB. Quam vero indignus videor?
ne istuc nequiquam dixeris tam indignum dictum in me,
vehes pol hodie me, si quidem hoc argentum ferre speres.
ARGYR. Ten ego veham? LIB. Tun hoc feras argentum aliter a me?
ARGYR. Perii hercle. si verum quidem et decorum erum vehere servom,
inscende. LIB. Sic isti solent superbi subdomari.
asta igitur, ut consuetus es puer olim. scin ut dicam?
em sic. abi, laudo, nec te equo magis est equos ullus sapiens.
ARGYR. Inscende actutum. LIB. Ego fecero. hem quid istuc est? ut tu incedis?
demam hercle iam de hordeo, tolutim ni badizas.
ARGYR. Amabo, Libane, iam sat est. LIB. Numquam hercle hodie exorabis.
nam iam calcari quadrupedo agitabo advorsum clivom,
postidea ad pistores dabo, ut ibi cruciere currens.
asta ut descendam nunciam in proclivi, quamquam nequam es.
ARGYR. Quid nunc, amabo? quoniam, ut est libitum, nos delusistis,
datisne argentum? LIB. Si quidem mihi statuam et aram statuis
atque ut deo mi hic immolas bovem: nam ego tibi Salus sum.
LEON. Etiam tu, ere, istunc amoves abs te atque ipse me adgredere
atque illa, sibi quae hic iusserat, mihi statuis supplicasque?
ARGYR. Quem te autem divom nominem? LEON. Fortunam, atque Obsequentem.
ARGYR. Iam istoc es melior. LIB. An quid est homini Salute melius?
ARGYR. Licet laudem Fortunam, tamen ut ne Salutem culpem.
PHIL. Ecastor ambae sunt bonae. ARGYR. Sciam ubi boni quid dederint.
LEON. Opta id quod ut contingat tibi vis. ARGYR. Quid si optaro? LEON. Eveniet.
ARGYR. Opto annum hunc perpetuom mihi huius operas. LEON. Impetrasti.
ARGYR. Ain vero? LEON. Certe inquam. LI. Ad me adi vicissim atque experire.
exopta id quod vis maxime tibi evenire: fiet.
ARGYR. Quid ego aliud exoptem amplius nisi illud cuius inopiast,
viginti argenti commodas minas, huius quas dem matri.
LIB. Dabuntur, animo sis bono face, exoptata optingent.
ARGYR. Ut consuevere, homines Salus frustratur et Fortuna.
LEON. Ego caput huic argento fui hodie reperiundo.
LIB. Ego pes fui. ARGYR. Quin nec caput nec pes sermoni apparet.
nec quid dicatis scire nec me cur ludatis possum.
LIB. Satis iam delusum censeo. nunc rem ut est eloquamur.
animum, Argyrippe, advorte sis. pater nos ferre hoc iussit
argentum ad ted. ARGYR. Ut temperi opportuneque attulistis.
LIB. Hic inerunt viginti minae bonae, mala opera partae;
has tibi nos pactis legibus dare iussit. ARGYR. Quid id est, quaeso?
LIB. Noctem huius et cenam sibi ut dares. ARGYR. Iube advenire quaeso:
meritissimo eius quae volet faciemus, qui hosce amores
nostros dispulsos compulit. LEON. <Patierin, Argyrippe, >
patrem hanc amplexari tuom? ARGYR. Haec faciet facile ut patiar.
Leonida, curre obsecro, patrem huc orato ut veniat.
LEON. Iam dudum est intus. ARGYR. Hac quidem non venit. LEON. Angiporto
illac per hortum circum iit clam, ne quis se videret
huc ire familiarium: ne uxor resciscat metuit.
de argento si mater tua sciat ut sit factum -- ARGYR. Heia,
bene dicite. LIB. Ite intro cito. ARGYR. Valete. -- LEON. Et vos amate.—




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License