Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Asinaria

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena secunda. Artemona-Parasitus-Argyrippus-Demaenetus-Philaenium-Grex

 

ART. Ain tu meum virum hic potare, obsecro, cum filio
et ad amicam detulisse argenti viginti minas
meoque filio sciente id facere flagitium patrem?
PAR. Neque divini neque mi humani posthac quicquam accreduas,
Artemona, si huius rei me mendacem inveneris.
ART. At scelesta ego praeter alios meum virum frugi rata,
siccum, frugi, continentem, amantem uxoris maxume.
PAR. At nunc dehinc scito illum ante omnes minimi mortalem preti,
madidum, nihili, incontinentem atque osorem uxoris suae.
ART. Pol ni istaec vera essent, numquam faceret ea quae nunc facit.
PAR. Ego quoque hercle illum antehac hominem semper sum frugi ratus,
verum hoc facto sese ostendit, qui quidem cum filio
potet una atque una amicam ductet, decrepitus senex.
ART. Hoc ecastor est quod ille it ad cenam cottidie.
ait sese ire ad Archidemum, Chaeream, Chaerestratum,
Cliniam, Chremem, Cratinum, Diniam, Demosthenem:
is apud scortum corruptelae est liberis, lustris studet.
PAR. Quin tu illum iubes ancillas rapere sublimen domum?
ART. Tace modo. ne <ego> illum ecastor miserum habebo. PAR. Ego istuc scio,
ita fore illi dum quidem cum illo nupta eris. ART. Ego censeo.
eum etiam hominem in senatu dare operam aut clientibus,
ibi labore delassatum noctem totam stertere:
ille opere foris faciendo lassus noctu <ad me> advenit;
fundum alienum arat, incultum familiarem deserit.
is etiam corruptus porro suom corrumpit filium.
PAR. Sequere hac me modo, iam faxo ipsum hominem manifesto opprimas.
ART. Nihil ecastor est quod facere mavelim. PAR. Mane dum. ARGYR. Quid est?
PAR. Possis, si forte accubantem tuom virum conspexeris
cum corona amplexum amicam, si videas, cognoscere?
ARGYR. Possum ecastor. PAR. Em tibi hominem. ARGYR. Perii. PAR. Paulisper mane.
aucupemus ex insidiis clanculum quam rem gerant.
ARGYR. Quid modi, pater, amplexando facies? DEM. Fateor, gnate mi --
ARGYR. Quid fatere? DEM. Me ex amore huius corruptum oppido.
PAR. Audin quid ait? ART. Audio. DEM. Egon ut non domo uxori meae
subripiam in deliciis pallam quam habet, atque ad te deferam,
non edepol conduci possum vita uxoris annua.
PAR. Censen tu illum hodie primum ire adsuetum esse in ganeum?
ART. Ille ecastor suppilabat me, quod ancillas meas
suspicabar atque insontis miseras cruciabam. ARGYR. Pater,
iube dari vinum; iam dudum factum est cum primum bibi.
DEM. Da, puere, ab summo. age tu interibi ab infimo da savium.
ART. Perii misera, ut osculatur carnufex, capuli decus.
DEM. Edepol animam suaviorem aliquanto quam uxoris meae.
PHIL. Dic amabo, an fetet anima uxoris tuae? DEM. Nauteam
bibere malim, si necessum sit, quam illam oscularier.
ART. Ain tandem? edepol ne tu istuc cum malo magno tuo
Dixisti in me. sine, revenias modo domum, faxo ut scias
quid pericli sit dotatae uxori vitium dicere.
PHIL. Miser ecastor es. ART. Ecastor dignus est. ARGYR. Quid ais, pater?
ecquid matrem amas? DEM. Egone illam? nunc amo, quia non adest.
ARGYR. Quid cum adest? DEM. Periisse cupio. PAR. Amat homo hic te, ut praedicat.
ART. Ne illa ecastor faenerato funditat: nam si domum
redierit hodie, osculando ego ulciscar potissimum.
ARGYR. Iace, pater, talos, ut porro nos iaciamus. DEM. Maxime.
te, Philaenium, mihi atque uxoris mortem. hoc Venerium est.
pueri, plaudite et mi ob iactum cantharo mulsum date.
ART. Non queo durare. PAR. Si non didicisti fulloniam,
non mirandum est. *** in oculos invadi optumum est.
ART. Ego pol vivam et tu istaec hodie cum tuo magno malo
invocavisti. PAR. Ecquis currit pollictorem accersere?
ARGYR. Mater, salve. ART. Sat salutis. PAR. Mortuost Demaenetus.
tempus est subducere hinc me; pulchre hoc gliscit proelium.
ibo ad Diabolum, mandata dicam facta ut voluerit,
atque interea ut decumbamus suadebo, hi dum litigant.
poste demum huc cras adducam ad lenam, ut viginti minas
ei det, in partem hac amanti ut liceat ei potirier.
Argyrippus exorari spero poterit, ut sinat
sese alternas cum illo noctes hac frui. nam ni impetro,
regem perdidi: ex amore tantum est homini incendium.--
ART. Quid tibi hunc receptio ad te est meum virum? PHIL. Pol me quidem
miseram odio enicavit. ART. Surge, amator, i domum.
DEM. Nullus sum. ART. Immo es, ne nega, omnium <unus> pol nequissimus.
at etiam cubat cuculus. surge, amator, i domum.
DEM. Vae mihi. ART. Vera hariolare. surge, amator, i domum.
DEM. Abscede ergo paululum istuc. ART. Surge, amator, i domum.
DEM. Iam obsecro, uxor. ART. Nunc uxorem me esse meministi tuam?
modo, cum dicta in me ingerebas, odium, non uxor eram.
DEM. Totus perii. ART. Quid tandem? anima fetetne uxoris tuae?
DEM. Murram olet. ART. Iam subrupuisti pallam, quam scorto dares?
PHIL. Ecastor qui subrupturum pallam promisit tibi.
DEM. Non taces? ARGYR. Ego dissuadebam, mater. ART. Bellum filium.
istoscine patrem aequom est mores liberis largirier?
nilne te pudet? DEM. Pol, si aliud nil sit, tui me, uxor, pudet.
ART. Cano capite te cuculum uxor ex lustris rapit.
DEM. Non licet manere (cena coquitur) dum cenem modo?
ART. Ecastor cenabis hodie, ut dignus es, magnum malum.
DEM. Male cubandum est: iudicatum me uxor abducit domum.
ARGYR. Dicebam, pater, tibi, ne matri consuleres male.
PHIL. De palla memento, amabo. DEM. Iuben hanc hinc abscedere?
ART. I domum. PHIL. Da savium etiam prius quam abis. DEM. I in crucem.
PHIL. Immo intro potius. sequere hac me, mi anime. ARGYR. Ego vero sequor.

GREX. Hic senex si quid clam uxorem suo animo fecit volup,
neque novom neque mirum fecit nec secus quam alii solent;
nec quisquam est tam ingenio duro nec tam firmo pectore,
quin ubi quicque occasionis sit sibi faciat bene.
nunc si voltis deprecari huic seni ne vapulet,
remur impetrari posse, plausum si clarum datis.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License