Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Amphitruo IntraText CT - Text |
IUPP. Bono
animo es, adsum auxilio, Amphitruo, tibi et tuis:
nihil est quod timeas. hariolos, haruspices
mitte omnes; quae futura et quae facta eloquar,
multo adeo melius quam illi, quom sum Iuppiter.
primum omnium Alcumenae usuram corporis
cepi, et concubitu gravidam feci filio.
tu gravidam item fecisti, cum in exercitum
profectus: uno partu duos peperit simul.
eorum alter,
nostro qui est susceptus semine,
suis factis te immortali adficiet gloria.
tu cum Alcumena uxore antiquam in gratiam
redi: haud promeruit quam ob rem vitio vorteres;
mea vi subactast facere. ego in caelum migro.--