Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Bacchides IntraText CT - Text |
BACCH.
Quid si hoc potis est ut tu taceas, ego loquar? SOR. Lepide, licet.
BACCH. Ubi me fugiet memoria, ibi tu facito ut subvenias, soror.
SOR. Pol magis metuo, ne defuerit mi in monendo
oratio.
BACCH. Pol ego metuo, lusciniolae ne defuerit cantio.
sequere hac. PIST. Quid agunt duae germanae meretrices
cognomines?
quid in consilio consuluistis? BACCH. Bene. PIST. Pol haud meretricium est.
BACCH. Miserius nihil est quam mulier. PIST. Quid
esse dices dignius?
BACCH. Haec ita me orat, sibi qui caveat aliquem ut hominem
reperiam,
ut istunc militem -- ut, ubi emeritum sibi sit, se revehat
domum.
id, amabo te, huic caveas. PIST. Quid isti caveam? BACCH.
Ut revehatur domum,
ubi ei dediderit operas, ne hanc ille habeat pro ancilla sibi;
nam si haec habeat aurum quod illi renumeret, faciat lubens.
PIST. Ubi nunc is homost? BACCH. Iam hic credo
aderit. sed hoc idem apud nos rectius
poteris agere; atque is dum veniat, sedens ibi opperibere.
eadem biberis, eadem dedero tibi, ubi biberis, savium.
PIST. Viscus merus vostrast blanditia. BACCH. Quid
iam? PIST. Quia enim intellego,
duae unum expetitis palumbem, ~ perii harundo alas verberat.
non ego istuc facinus mihi, mulier, conducibile esse arbitror.
BACCH. Qui, amabo? PIST. Quia, Bacchis, bacchas
metuo et bacchanal tuom.
BACCH. Quid est? quid metuis? ne tibi lectus malitiam
apud me suadeat?
PIST. Magis illectum tuom quam lectum metuo. mala tu es
bestia.
nam huic aetati non conducit, mulier, latebrosus locus.
BACCH. Egomet, apud me <si> quid stulte facere
cupias, prohibeam.
sed ego apud me te esse ob eam rem, miles cum veniat, volo,
quia, cum tu aderis, huic mihique haud faciet quisquam iniuriam:
tu prohibebis, et eadem opera tuo sodali operam dabis;
et ille adveniens tuam med esse amicam suspicabitur.
quid, amabo, opticuisti? PIST. Quia istaec lepida sunt
memoratui:
eadem in usu atque ubi periclum facias, aculeata sunt,
animum fodicant, bona distimulant, facta et famam sauciant.
SOR. Quid ab hac metuis? PIST. Quid ego metuam
rogitas? adulescens homo
penetrem me huius modi in palaestram, ubi damnis desudascitur?
[ubi pro disco damnum capiam, pro cursura dedecus?]
BACCH. Lepide memoras. PIST. Ubi ego capiam pro
machaera turturem,
[ubique imponat in manum alius mihi pro cestu cantharum]
pro galea scaphium, pro insigni sit corolla plectilis,
pro hasta talos, pro lorica malacum capiam pallium,
ubi mihi pro equo lectus detur, scortum pro scuto accubet?
apage a me,
apage. BACCH. Ah, nimium ferus es. PIST. Mihi sum. BACCH.
Malacissandus es.
equidem tibi do hanc operam. PIST. Ah, nimium pretiosa es
operaria.
BACCH. Simulato me amare. PIST. Utrum ego istuc
iocon adsimulem an serio?
BACCH. Heia, hoc agere meliust. miles quom huc adveniat,
te volo
me amplexari. PIST. Quid eo mi opus
est? BACCH. Ut ille te videat volo.
scio quid ago. PIST. Et pol ego scio quid metuo. sed quid
ais? BACCH. Quid est?
PIST. Quid si apud te eveniat desubito prandium aut
potatio
forte aut cena, ut solet in istis fieri conciliabulis,
ubi ego tum accumbam? BACCH. Apud me, mi anime, ut
lepidus cum lepida accubet.
locus hic apud nos,
quamvis subito venias, semper liber est.
ubi tu lepide voles esse tibi, «mea rosa», mihi dicito
«dato qui bene sit»: ego ubi bene sit tibi locum lepidum dabo.
PIST. Rapidus fluvius est hic, non hac temere transiri
potest.
BACCH. Atque ecastor apud hunc fluvium aliquid
perdundumst tibi.
manum da et sequere. PIST. Aha, minime. BACCH.
Quid ita? PIST. Quia istoc in lecebrosius
fieri nil potest: nox mulier vinum homini adulescentulo.
BACCH. Age igitur, equidem pol nihili facio nisi causa
tua.
ille quidem hanc abducet; tu nullus adfueris, si non lubet.
PIST. Sumne autem nihili, qui nequeam ingenio
moderari meo?
BACCH. Quid est quod metuas? PIST. Nihil est,
nugae. mulier, tibi me emancupo:
tuos sum, tibi dedo operam. BACCH. Lepidus. nunc ego te
facere hoc volo.
ego sorori meae cenam hodie dare volo viaticam:
eo tibi argentum iubebo iam intus ecferri foras;
tu facito opsonatum nobis sit opulentum opsonium.
PIST. Ego opsonabo, nam id flagitium meum sit, mea te
gratia
et operam dare mi et ad eam operam facere sumptum de tuo.
BACCH.
At ego nolo dare te quicquam. PIST. Sine. BACCH. Sino equidem, si
lubet.
propera, amabo. PIST.Prius hic adero quam te amare
desinam.--
SOR. Bene me accipies advenientem, mea soror. BACCH.
Quid ita, obsecro?
SOR. Quia piscatus meo quidem animo hic tibi hodie evenit
bonus.
BACCH. Meus ille quidemst. tibi nunc operam dabo de
Mnesilocho, soror,
ut hic accipias potius aurum, quam hinc eas cum milite.
SOR. Cupio. BACCH. Dabitur opera. aqua calet:
eamus hinc intro, ut laves.
nam uti navi vecta es, credo timida es. SOR. Aliquantum,
soror.
[simul huic nescio cui, turbare qui huc it, decedamus * ]
BACCH. Sequere hac igitur me intro in lectum, ut sedes
lassitudinem.