Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Bacchides IntraText CT - Text |
LYD. Iam
dudum, Pistoclere, tacitus te sequor,
expectans quas tu res hoc ornatu geras.
namque ita me di ament, ut Lycurgus mihi quidem
videtur posse hic ad nequitiam adducier.
quo nunc
capessis ted hinc adversa via
cum tanta pompa? PIST. Huc. LYD. Quid huc? quis
istic habet?
PIST. Amor,
Voluptas, Venus, Venustas, Gaudium,
Iocus, Ludus, Sermo, Suavisaviatio.
LYD. Quid tibi commercist cum dis damnosissimis?
PIST. Mali sunt homines, qui bonis dicunt male;
tu dis nec recte dicis: non aequom facis.
LYD. An deus est ullus Suavisaviatio?
PIST. An non putasti esse umquam? o Lyde, es barbarus;
quem ego sapere nimio censui plus quam Thalem,
is stultior es barbaro poticio,
qui tantus natu deorum nescis nomina.
LYD. Non hic placet mi ornatus. PIST. Nemo ergo
tibi
haec apparavit: mihi paratum est quoi placet.
LYD. Etiam me advorsus exordire argutias?
qui si decem habeas linguas, mutum esse addecet.
PIST. Non omnis aetas, Lyde, ludo convenit.
magis unum in mentemst mihi nunc, satis ut commode
pro dignitate opsoni haec concuret cocus.
LYD. Iam perdidisti te atque me atque operam meam,
qui tibi nequiquam saepe monstravi bene.
PIST. Ibidem ego meam operam perdidi, ubi tu tuam:
tua disciplina nec mihi prodest nec tibi.
LYD. O praeligatum pectus. PIST. Odiosus mihi es.
tace atque sequere, Lyde, me. LYD. Illuc sis vide,
non paedagogum iam me, sed Lydum vocat.
PIST. Non par videtur neque sit consentaneum,
cum haec <qui emit> intus sit et cum amica accubet
cumque osculetur et convivae alii accubent,
praesentibus illis paedagogus una ut siet.
LYD.
An hoc ad eas res opsonatumst, obsecro?
PIST. Sperat quidem animus: quo evenat dis in manust.
LYD. Tu amicam habebis? PIST. Cum videbis, tum
scies.
LYD. Immo neque habebis neque sinam. i prorsum domum.
PIST.
Omitte, Lyde, ac cave malo. LYD. Quid? cave malo?
PIST. Iam excessit mi aetas ex magisterio tuo.
LYD. O barathrum, ubi nunc es? ut ego te usurpem lubens.
[video nimio iam multo plus quam volueram.]
vixisse nimio satiust iam quam vivere.
magistron quemquam discipulum minitarier?
[nil moror discipulos mihi iam plenos sanguinis:
valens afflictat me vacivom virium.]
PIST. Fiam, ut ego opinor, Hercules, tu autem Linus.
LYD. Pol metuo magis, ne Phoenix tuis factis fuam
teque ad patrem esse mortuom renuntiem.
PIST. Satis historiarumst. LYD. Hic vereri
perdidit.
compendium edepol haud aetati optabile
fecisti, cum istanc nactus inpudentiam.
occisus hic homo est. ecquid in mentem est tibi
patrem tibi esse? PIST. Tibi ego an tu mihi servos es?
LYD. Peior magister te istaec docuit, non ego.
nimio es tu ad istas res discipulus docilior,
quam ad illa quae te docui, ubi operam perdidi.
[edepol fecisti furtum in aetatem malum
cum istaec flagitia me celavisti et patrem.]
PIST. Istactenus tibi, Lyde, libertas datast
orationis. satis est. sequere hac me ac tace.--