Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Bacchides

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena secunda. Pistoclerus-Chrysalus

 

PIST. Mirumst me ut redeam te opere tanto quaesere,
qui abire hinc nullo pacto possim, si velim:
ita me vadatum amore vinctumque adtines.
CHRYS. Pro di immortales, Pistoclerum conspicor.
o Pistoclere, salve. PIST. Salve, Chrysale.
CHRYS. Compendi verba multa iam faciam tibi.
venire tu me gaudes: ego credo tibi;
hospitium et cenam pollicere, ut convenit
peregre advenienti: ego autem venturum adnuo.
salutem tibi ab sodali solidam nuntio:
rogabis me ubi sit: vivit. PIST. Nempe recte valet?
CHRYS. Istuc volebam ego ex te percontarier.
PIST. Qui scire possum? CHRYS. Nullus plus. PIST. Quemnam ad modum?
CHRYS. Quia si illa inventa est, quam ille amat, recte valet;
si non inventa est, minus valet moribundusque est.
animast amica amanti: si abest, nullus est;
si adest, res nullast: ipsus est -- nequam et miser.
sed tu quid factitasti mandatis super?
PIST. Egon ut, quod ab illoc attigisset nuntius,
non impetratum id advenienti ei redderem?
regiones colere mavellem Acherunticas.
CHRYS. Eho, an invenisti Bacchidem?
PIST. Samiam quidem.
CHRYS. Vide quaeso, ne quis tractet illam indiligens;
scis tu ut confringi vas cito Samium solet.
PIST. Iamne ut soles? CHRYS. Dic ubi ea nunc est, obsecro.
PIST. Hic, exeuntem me unde aspexisti modo.
CHRYS. Ut istuc est lepidum: proximae viciniae
habitat. ecquidnam meminit Mnesilochi? PIST. Rogas?
immo unice unum plurimi pendit. CHRYS. Papae.
PIST. Immo ut eam credis? misera amans desiderat.
CHRYS. Scitum istuc. PIST. Immo, Chrysale, em non tantulum
umquam intermittit tempus quin eum nominet.
CHRYS. Tanto hercle melior. PIST. Immo -- CHRYS. Immo hercle abiero
potius. PIST. Num invitus rem bene gestam audis eri?
CHRYS. Non res, sed actor mihi cor odio sauciat.
etiam Epidicum, quam ego fabulam aeque ac me ipsum amo,
nullam aeque invitus specto, si agit Pellio.
sed Bacchis etiam fortis tibi visast? PIST. Rogas?
ni nanctus Venerem essem, hanc Iunonem dicerem.
CHRYS. Edepol, Mnesiloche, ut hanc rem natam intellego,
quod ames paratumst: quod des inventost opus.
nam istic fortasse auro est opust. PIST. Philippeo quidem.
CHRYS. Atque eo fortasse iam opust. PIST. Immo etiam prius:
nam iam huc adveniet miles. CHRYS. Et miles quidem?
PIST. Qui de amittenda Bacchide aurum hic exiget.
CHRYS. Veniat quando volt, atque ita ne mihi sit morae.
domist: non metuo nec <ego> quoiquam supplico,
dum quidem hoc valebit pectus perfidia meum.
abi intro, ego hic curabo. tu intus dicito
Mnesilochum adesse Bacchidi. PIST. Faciam ut iubes.--
CHRYS. Negotium hoc ad me adtinet aurarium.
mille et ducentos Philippos attulimus aureos
Epheso, quos hospes debuit nostro seni.
inde ego hodie aliquam machinabor machinam,
unde aurum efficiam amanti erili filio.
sed foris concrepuit nostra: quinam exit foras?




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License