Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Bacchides IntraText CT - Text |
LYD.
Pandite atque aperite propere ianuam hanc Orci, obsecro.
nam equidem haud aliter esse duco, quippe quo nemo advenit,
nisi quem spes reliquere omnes, esse ut frugi possiet.
Bacchides
non Bacchides, sed bacchae sunt acerrumae.
apage istas a me sorores, quae hominum sorbent sanguinem.
omnis ad perniciem instructa domus opime atque opipare --
quae ut aspexi, me continuo contuli protinam in pedes.
egone ut haec conclusa gestem clanculum? ut celem patrem,
Pistoclere, tua flagitia aut damna aut desidiabula?
[quibus patrem
et me teque amicosque omnes affectas tuos
ad probrum, damnum, flagitium appellere una et perdere.]
neque mei neque te tui intus puditumst factis quae facis,
quibus tuom patrem meque una, amicos, adfinis tuos
tua infamia fecisti gerulifigulos flagiti.
[nunc prius quam malum istoc addis, certumst iam dicam patri]
de me hanc culpam demolibor iam et seni faciam palam,
ut eum ex lutulento caeno propere hinc eliciat foras.--