Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Bacchides IntraText CT - Text |
MNES.
Inimiciorem nunc utrum credam magis
sodalemne esse an Bacchidem, incertum admodumst.
illum exoptavit potius? habeat. optumest.
ne illa illud hercle cum malo fecit suo;
nam mihi divini numquam quisquam creduat,
ni ego illam exemplis plurumis planeque -- amo.
ego faxo hau dicet nactam quem derideat.
nam iam
domum ibo atque -- aliquid surrupiam patri.
id isti dabo. ego istanc multis ulciscar modis.
adeo ego illam cogam usque ut mendicet -- meus pater.
sed satine ego animum mente sincera gero,
qui ad hunc modum haec hic quae futura fabulor?
amo hercle opino, ut pote quod pro certo sciam.
verum quam illa umquam de mea pecunia
ramenta fiat plumea propensior,
mendicum malim mendicando vincere.
numquam edepol viva me inridebit. nam mihi
decretumst renumerare iam omne aurum patri.
igitur mi inani atque inopi subblandibitur
tum quom blandiri nihilo pluris referet,
quam si ad sepulcrum mortuo narres logos.
[sed autem quam illa umquam meis opulentiis
ramenta fiat gravior aut propensior,
mori me malim excruciatum inopia.]
profecto stabilest me patri aurum reddere.
eadem exorabo, Chrysalo causa mea
pater ne noceat, neu quid ei suscenseat
mea causa de auro quod eum ludificatus est;
nam illi aequomst me consulere, qui causa mea
mendacium ei dixit. vos me sequimini.--