Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Bacchides

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena secunda. Pistoclerus-Parasitus

 

PIST. Quid istuc? quae istaec est pulsatio?
*** quae te mala crux agitat, qui ad istunc modum
alieno viris tuas extentes ostio?
fores paene exfregisti. quid nunc vis tibi?
PAR. Adulescens, salve. PIST. Salve. sed quem quaeritas?
PAR. Bacchidem. PIST. Utram ergo? PAR. Nil scio nisi Bacchidem.
paucis: me misit miles ad eam Cleomachus,
vel ut ducentos Philippos reddat aureos
vel ut hinc in Elatiam hodie eat secum semul.
PIST. Non it. negat se ituram. abi et renuntia.
alium illa amat, non illum. duc te ab aedibus.
PAR. Nimis iracunde. PIST. At scin quam iracundus siem?
ne tibi hercle haud longe est os ab infortunio,
ita dentifrangibula haec meis manibus gestiunt.
PAR. Cum ego huius verba interpretor, mihi cautiost,
ne nucifrangibula excussit ex malis meis.
tuo ego istaec igitur dicam illi periculo.
PIST. Quid ais tu? PAR. Ego istuc illi dicam. PIST. Dic mihi,
quis tu es? PAR. Illius sum integumentum corporis.
PIST. Nequam esse oportet cui tu integumentum improbus.
PAR. Sufflatus ille huc veniet. PIST. Dirrumptum velim.
PAR. Numquid vis? PIST. Abeas. celeriter factost opus.
PAR. Vale, dentifrangibule.-- PIST. Et tu, integumentum, vale.
in eum nunc haec res venit locum, ut quid consili
dem meo sodali super amica nesciam,
qui iratus renumeravit omne aurum patri,
neque nummus ullust qui reddatur militi.
sed huc concedam, nam concrepuerunt fores.
Mnesilochus eccum maestus progreditur foras.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License