Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Bacchides IntraText CT - Text |
MNES. Petulans, protervo iracundo animo, indomito
incogitato,
sine modo et modestia sum, sine bono iure atque honore,
incredibilis imposque animi, inamabilis inlepidus vivo,
malevolente ingenio natus. postremo id mi est quod volo
ego esse aliis. credibile hoc est?
nequior nemost neque indignior quoi
di bene faciant neque quem quisquam
homo aut amet aut adeat.
inimicos quam amicos aequomst med habere,
malos quam bonos par magis me iuvare.
omnibus probris, quae improbis viris
digna sunt, dignior nullus est homo;
qui patri reddidi omne aurum amans, <mihi>
quod fuit prae manu. sumne ego homo miser?
perdidi me simulque operam Chrysali.
PIST. Consolandus hic mist, ibo ad eum.
Mnesiloche, quid fit? MNES. Perii.
PIST. Di melius faciant. MNES. Perii.
PIST. Non taces, insipiens? MNES. Taceam?
PIST. Sanus satis non es. MNES. Perii.
multa mala mi in pectore nunc acria atque acerba eveniunt.
criminin me habuisse fidem? immerito tibi iratus fui.
PIST. Heia, bonum habe animum. MNES. Unde habeam? mortuos pluris pretist
quam ego sum. PIST. Militis parasitus venerat modo aurum
petere hinc,
eum ego meis dictis malis his foribus atque hac <platea
abegi>;
reppuli, reieci hominem. MNES. Quid mi id prodest?
<quom ipse veniet,>
quid faciam? nil habeo miser. ille quidem hanc abducet, scio.
PIST. Si
mihi sit, non pollicear. MNES. Scio, dares, novi <tuom>.
sed nisi ames, non habeam tibi fidem tantam; <eo quod amas
tamen>
nunc agitas sat tute tuarum rerum; <sin liber sies>
egone ut opem mi ferre posse putem inopem te? <non
potest>.
PIST. Tace modo: deus respiciet nos aliquis. MNES.
Nugae. <vale>.
PIST. Mane. MNES. Quid est? PIST. Tuam
copiam eccam Chrysalum video. <tace.>