Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Bacchides

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena quarta. Chrysalus-Mnesilochus-Pistoclerus

 

CHRYS. Hunc hominem decet auro expendi, huic decet statuam statui ex auro;
nam duplex hodie facinus feci, duplicibus spoliis sum adfectus.
erum maiorem meum ut ego hodie lusi lepide, ut ludificatust.
callidum senem callidis dolis
compuli et perpuli, mi omnia ut crederet.
nunc amanti ero filio senis,
quicum ego bibo, quicum edo et amo,
regias copias aureasque optuli,
ut domo sumeret neu foris quaereret.
non mihi isti placent Parmenones, Syri,
qui duas aut tris minas auferunt eris.
nequius nil est quam egens consili servos, nisi
habet multipotens pectus:
ubicumque usus siet, pectore expromat suo.
nullus frugi esse potest homo,
nisi qui et bene et male facere tenet.
improbis cum improbus sit, harpaget furibus,
furetur quod queat,
vorsipellem frugi convenit esse hominem,
pectus quoi sapit:
bonus sit bonis, malus sit malis;
utcumque res sit,
ita animum habeat.
sed lubet scire quantum aurum erus sibi
dempsit et quid suo reddidit patri.
si frugi est, Herculem fecit ex patre:
decimam partem ei dedit, sibi novem abstulit.
sed quem quaero optume eccum obviam mihi est.
num qui nummi exciderunt, ere, tibi,
quod sic terram optuere?
quid vos maestos tam tristesque esse conspicor?
non placet nec temere est etiam. quin mihi respondetis?
MNES. Chrysale, occidi. CHRYS. Fortassis tu auri dempsisti parum?
MNES. Quam, malum, parum? immo vero nimio minus multo parum.
CHRYS. Quid igitur, stulte? <an tu,> quoniam occasio ad eam rem fuit
mea virtute parta, ut quantum velles tantum sumeres,
sic hoc digitulis duobus sumebas primoribus?
an nescibas quam eius modi homini raro tempus se daret?
MNES. Erras. CHRYS. At quidem tute errasti, cum parum immersti ampliter.
MNES. Pol tu quam nunc med accuses magis, si magis rem noveris.
occidi. CHRYS. Animus iam istoc dicto plus praesagitur mali.
MNES. Perii. CHRYS. Quid ita? MNES. Quia patri omne cum ramento reddidi.
CHRYS. Reddidisti? MNES. Reddidi. CHRYS. Omnene? MNES. Oppido. CHRYS. Occisi sumus.
qui in mentem venit tibi istuc facinus facere tam malum?
MNES. Bacchidem atque hunc suspicabar propter crimen, Chrysale,
mi male consuluisse: ob eam rem omne aurum iratus reddidi
meo patri. CHRYS. Quid, ubi reddebas aurum, dixisti patri?
MNES. Me id aurum accepisse extemplo ab hospite Archidemide. CHRYS. Em,
istoc dicto dedisti hodie in cruciatum Chrysalum;
nam ubi me aspiciet, ad carnuficem rapiet continuo senex.
MNES. Ego patrem exoravi. CHRYS. Nempe ergo hoc ut faceret quod loquor?
MNES. Immo tibi ne noceat neu quid ob eam rem suscenseat;
atque aegre impetravi. nunc hoc tibi curandumst, Chrysale.
CHRYS. Quid vis curem? MNES. Ut ad senem etiam alteram facias viam.
compara, fabricare finge quod lubet, conglutina,
ut senem hodie doctum docte fallas aurumque auferas.
CHRYS. Vix videtur fieri posse. MNES. Perge, ac facile ecfeceris.
CHRYS. Quam, malum, facile, quem mendaci prendit manufesto modo?
quem si orem ut mihi nil credat, id non ausit credere.
MNES. Immo si audias quae dicta dixit me adversum tibi.
CHRYS. Quid dixit? MNES. Si tu illum solem sibi solem esse diceres,
se illum lunam credere esse et noctem qui nunc est dies.
CHRYS. Emungam hercle hominem probe hodie, ne id nequiquam dixerit.
MNES. Nunc quid nos vis facere? CHRYS. Enim nil nisi ut ametis impero.
ceterum quantum lubet me poscitote aurum: ego dabo.
quid mihi refert Chrysalo esse nomen, nisi factis probo?
sed nunc quantillum usust auri tibi, Mnesiloche? dic mihi.
MNES. Militi nummis ducentis iam usus est pro Bacchide.
CHRYS. Ego dabo. MNES. Tum nobis opus est sumptu. CHRYS. Ah, placide volo
unum quidque agamus: hoc ubi egero, tum istuc agam.
de ducentis nummis primum intendam ballistam in senem;
ea ballista si pervortam turrim et propugnacula,
recta porta invadam extemplo in oppidum anticum et vetus:
si id capso, geritote amicis vostris aurum corbibus,
sicut animus sperat. PIST. Apud test animus noster, Chrysale.
CHRYS. Nunc tu abi intro, Pistoclere, ad Bacchidem, atque ecfer cito
PIST. Quid? CHRYS. Stilum, ceram et tabellas, linum. PIST. Iam faxo hic erunt.--
MNES. Quid nunc es facturus? id mihi dice. CHRYS. Coctumst prandium?
vos duo eritis atque amica tua erit tecum tertia?
MNES. Sicut dicis. CHRYS. Pistoclero nulla amica est? MNES. Immo adest.
alteram ille amat sororem, ego alteram, ambas Bacchides.
CHRYS. Quid tu loquere? MNES. Hoc, ut futuri sumus. CHRYS. Ubist biclinium
vobis stratum? MNES. Quid id exquaeris? CHRYS. Res itast, dici volo.
nescis quid ego acturus sim nec facinus quantum exordiar.
MNES. Cedo manum ac subsequere propius me ad fores. intro inspice.
CHRYS. Evax, nimis bellus atque ut
esse maxume optabam locus.
PIST. Quae imperavisti. imperatum bene bonis factum ilicost.
CHRYS. Quid parasti? PIST. Quae parari tu iussisti omnia.
CHRYS. Cape stilum propere et tabellas tu has tibi. MNES. Quid postea?
CHRYS. Quod iubebo scribito istic. nam propterea <te> volo
scribere, ut pater cognoscat litteras quando legat.
scribe. MNES. Quid scribam? CHRYS. Salutem tuo patri verbis tuis.
PIST. Quid si potius morbum mortem scribat? id erit rectius.
CHRYS. Ne interturba. MNES. Iam imperatum in cera inest. CHRYS. Dic quem ad modum.
MNES. «Mnesilochus salutem dicit suo patriCHRYS. Adscribe hoc cito:
«Chrysalus mihi usque quaque loquitur nec recte, pater,
quia tibi aurum reddidi et quia non te fraudaverim
PIST. Mane dum scribit. CHRYS. Celerem oportet esse amatoris manum.
PIST. Atque ~ idem hercle em perdundum magis quam ad scribundumst cito.
MNES. Loquere. hoc scriptumst. CHRYS. «Nunc, pater mi, proin tu ab eo ut caveas tibi,
sycophantias componit, aurum ut abs ted auferat;
et profecto se ablaturum dixitplane adscribito.
MNES. Dic modo. CHRYS. «Atque id pollicetur se daturum aurum mihi,
quod dem scortis quodque in lustris comedim congraecem, pater.
sed, pater, vide ne tibi hodie verba det: quaeso cave. »
MNES. Loquere porro. CHRYS. Adscribe dum etiam. MNES. Loquere quid scribam modo.
CHRYS. «Sed, pater, quod promisisti mihi, te quaeso ut memineris,
ne illum verberes; verum apud te vinctum adservato domi. »
cedo tu ceram ac linum actutum. age obliga, obsigna cito.
MNES. Obsecro, quid istis ad istunc usust conscriptis modum,
ut tibi ne quid credat atque ut vinctum te adservet domi?
CHRYS. Quia mi ita lubet. potin ut cures te atque ut ne parcas mihi?
mea fiducia opus conduxi et meo periclo rem gero.
MNES. Aequom dicis. CHRYS. Cedo tabellas. MNES. Accipe. CHRYS. Animum advortite.
Mnesiloche et tu, Pistoclere, iam facite in biclinio
cum amica sua uterque accubitum eatis, ita negotiumst,
atque ibidem ubi nunc sunt lecti strati potetis cito.
PIST. Numquid aliud? CHRYS. Hoc, atque etiam: ubi erit accubitum semel,
ne quoquam exsurgatis, donec a me erit signum datum.
PIST. O imperatorem probum! CHRYS. Iam bis bibisse oportuit. MNES. Fugimus.--




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License