Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Bacchides

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena sexta. Nicobulus-Chrysalus

 

NIC. Nimium illaec res est magnae dividiae mihi,
supterfugisse sic mihi hodie Chrysalum.
CHRYS. Salvos sum, iratus est senex. nunc est mihi
adeundi ad hominem tempus. NIC. Quis loquitur prope?
atque hic quidem, opinor, Chrysalust. CHRYS. Accessero.
NIC. Bone serve, salve. quid fit? quam mox navigo
in Ephesum, ut aurum repetam ab Theotimo domum?
taces? per omnis deos adiuro, ut ni meum
gnatum tam amem atque ei facta cupiam quae is velit,
ut tua iam virgis
latera lacerentur probe
ferratusque in pistrino aetatem conteras.
omnia rescivi scelera ex Mnesilocho tua.
CHRYS. Men criminatust? optimest: ego sum malus,
ego sum sacer, scelestus. specta rem modo;
ego verbum faciam <nullum>. NIC. Etiam, carnufex,
minitare? CHRYS. Nosces tu illum actutum qualis sit.
nunc has tabellas ferre me iussit tibi.
orabat, quod istic esset scriptum ut fieret.
NIC. Cedo. CHRYS. Nosce signum. NIC. Novi. ubi ipse est? CHRYS. Nescio.
nil iam me oportet scire. oblitus sum omnia.
scio me esse servom. nescio etiam id quod scio.
nunc ab trasenna hic turdus lumbricum petit;
pendebit hodie pulcre, ita intendi tenus.
NIC. Mane dum parumper; iam exeo ad te, Chrysale.--
CHRYS. Ut verba mihi dat, ut nescio quam rem gerat.
servos arcessit intus qui me vinciant.
bene navis agitatur, pulcre haec confertur ratis.
sed conticiscam, nam audio aperiri fores.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License