Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Bacchides

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena septima. Nicobulus-Chrysalus

 

NIC. Constringe tu illi, Artamo, actutum manus.
CHRYS. Quid feci? NIC. Impinge pugnum, si muttiverit.
quid hae locuntur litterae? CHRYS. Quid me rogas?
ut ab illo accepi, ad te obsignatas attuli.
NIC. Eho tu, *** loquitatusne es gnato meo
male per sermonem, quia mi id aurum reddidit,
et te dixisti id aurum ablaturum tamen
per sycophantiam? CHRYS. Egone istuc dixi? NIC. Ita.
CHRYS. Quis homost qui dicat me dixisse istuc? NIC. Tace,
nullus homo dicit: hae tabellae te arguont,
quas tu attulisti. em hae te vinciri iubent.
CHRYS. Aha, Bellorophontem tuos me fecit filius:
egomet tabellas tetuli ut vincirer. sine.
NIC. Propterea hoc facio, ut suadeas gnato meo
ut pergraecetur tecum, tervenefice.
CHRYS. O stulte, stulte, nescis nunc venire te;
atque in eopse adstas lapide, ut praeco praedicat.
NIC. Responde: quis me vendit? CHRYS. Quem di diligunt
adulescens moritur, dum valet sentit sapit.
hunc si ullus deus amaret, plus annis decem,
plus iam viginti mortuom esse oportuit:
terrai odium ambulat, iam nil sapit
nec sentit, tantist quantist fungus putidus.
NIC. Tun terrae me odium esse autumas? abducite hunc
intro atque adstringite ad columnam fortiter.
numquam auferes hinc aurum. CHRYS. At qui iam dabis.
NIC. Dabo? CHRYS. Atque orabis me quidem ultro ut auferam,
cum illum rescisces criminatorem meum
quanto in periclo et quanta in pernicie siet.
tum libertatem Chrysalo largibere;
ego adeo numquam accipiam. NIC. Dic, scelerum caput,
dic, quo in periclo est meus Mnesilochus filius?
CHRYS. Sequere hac me, faxo iam scies. NIC. Quo gentium?
CHRYS. Tres unos passus. NIC. Vel decem. CHRYS. Agedum tu, Artamo,
forem hanc pauxillum aperi; placide, ne crepa;
sat est. accede huc tu. viden convivium?
NIC. Video exadvorsum Pistoclerum et Bacchidem.
CHRYS. Qui sunt in lecto illo altero? NIC. Interii miser.
CHRYS. Novistine hominem? NIC. Novi. CHRYS. Dic sodes mihi,
bellan videtur specie mulier? NIC. Admodum.
CHRYS. Quid illam, meretricemne esse censes? NIC. Quippini?
CHRYS. Frustra es. NIC. Quis igitur obsecrost? CHRYS. Inveneris.
ex me quidem hodie numquam fies certior.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License