Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Bacchides IntraText CT - Text |
CLEOM. Meamne hic Mnesilochus, Nicobuli filius,
per vim ut retineat mulierem? quae haec factiost?
NIC. Quis illest? CHRYS. Per tempus hic venit
miles mihi.
CLEOM. Non me arbitratur militem, sed mulierem,
qui me meosque non queam defendere.
nam neque Bellona mi umquam neque Mars creduat,
ni illum exanimalem faxo, si convenero,
nive exheredem fecero vitae suae.
NIC. Chrysale,
quis ille est qui minitatur filio?
CHRYS. Vir hic est illius mulieris quacum accubat.
NIC. Quid, vir? CHRYS. Vir, inquam. NIC.
Nuptanest illa, obsecro?
CHRYS.
Scies haud multo post. NIC. Oppido interii miser.
CHRYS. Quid nunc? scelestus tibi videtur Chrysalus?
age nunc vincito me, auscultato filio.
dixin tibi ego illum inventurum te qualis sit?
NIC. Quid nunc ego faciam? CHRYS. Iube sis me
exsolvi cito;
nam ni ego exsolvor, iam manufesto hominem opprimet.
CLEOM. Nihil est lucri quod me hodie facere mavelim,
quam illum cubantem cum illa opprimere, ambo ut necem.
CHRYS.
Audin quae loquitur? quin tu me exsolvi iubes?
NIC.
Exsolvite istum. perii, pertimui miser.
CLEOM. Tum illam, quae corpus publicat volgo suom,
faxo se haud dicat nactam quem derideat.
CHRYS. Pacisci cum illo paulula pecunia
potes. NIC. Pacisce ergo, obsecro, quid tibi lubet,
dum ne manifesto hominem opprimat neve enicet.
CLEOM. Nunc nisi ducenti Philippi redduntur mihi,
iam illorum ego animam amborum exsorbebo oppido.
NIC. Em
illuc pacisce, si potes; perge obsecro,
pacisce quid vis. CHRYS. Ibo et faciam sedulo.
quid clamas? CLEOM. Ubi erus tuos est? CHRYS.
Nusquam. nescio.
vis tibi ducentos nummos iam promittier,
ut ne clamorem hic facias neu convicium?
CLEOM. Nihil est quod malim. CHRYS. Atque ut tibi
mala multa ingeram?
CLEOM. Tuo arbitratu. NIC. Ut subblanditur
carnufex.
CHRYS.
Pater hic Mnesilochi est; sequere, is promittet tibi.
tu aurum
rogato; ceterum verbum sat est.
NIC. Quid fit? CHRYS. Ducentis Philippis rem
pepigi. NIC. Ah, salus
mea, servavisti me. quam mox dico «dabo»?
CHRYS.
Roga hunc tu, tu promitte huic. NIC. Promitto, roga.
CLEOM. Ducentos nummos aureos Philippos probos
dabin? CHRYS. «Dabuntur» inque. responde. NIC.
Dabo.
CHRYS. Quid nunc, impure? numquid debetur tibi?
quid illi molestus? quid illum morte territas?
et ego te et ille mactamus infortunio.
si tibi est machaera, at nobis veruinast domi:
qua quidem te faciam, si tu me inritaveris,
confossiorem soricina nenia.
iam dudum hercle equidem sentio, suspicio
quae te sollicitet: eum esse cum illa muliere.
CLEOM. Immo est quoque. CHRYS. Ita me Iuppiter
Iuno Ceres
Minerva ~ Latona Spes Opis Virtus Venus
Castor Polluces Mars Mercurius Hercules
Summanus Sol Saturnus dique omnes ament,
ut ille cum illa neque cubat neque ambulat
neque osculatur neque illud quod dici solet.
NIC. Ut iurat! servat me ille suis periuriis.
CLEOM. Ubi nunc Mnesilochus ergost? CHRYS. Rus
misit pater.
illa autem in arcem abiit aedem visere
Minervae. nunc apertast. i, vise estne ibi.
CLEOM.
Abeo ad forum igitur. CHRYS. Vel hercle in malam crucem.
CLEOM. Hodie exigam aurum hoc? CHRYS. Exige, ac
suspende te:
ne supplicare <hunc> censeas <tibi>, nihili homo.--
ille est amotus. sine me -- per te, ere, opsecro
deos immortales -- ire huc intro ad filium.
NIC. Quid eo intro ibis? CHRYS. Ut eum dictis
plurumis
castigem, cum haec sic facta ad hunc faciat modum.
NIC. Immo oro ut facias, Chrysale, et ted opsecro,
cave parsis in eum dicere. CHRYS. Etiam me mones?
satin est si plura ex me audiet hodie mala,
quam audivit umquam Clinia ex Demetrio?--
NIC. Lippi illic oculi servos est simillimus:
si non est, nolis esse neque desideres;
si est, abstinere quin attingas non queas.
nam ni illic hodie forte fortuna hic foret,
miles Mnesilochum cum uxore opprimeret sua
atque obtruncaret moechum manufestarium.
nunc quasi ducentis Philippis emi filium,
quos dare promisi militi: quos non dabo
temere etiam prius quam filium convenero.
numquam edepol quicquam temere credam Chrysalo;
verum lubet etiam mi has perlegere denuo:
aequomst tabellis consignatis credere.--