Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Bacchides

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena decima. Philoxenus

 

PHIL. Quam magis in pectore meo foveo quas meus filius turbas turbet,
quam se ad vitam et quos ad mores praecipitem inscitus capessat,
magis curae est magisque adformido, ne is pereat neu corrumpatur.
scio, fui ego illa aetate et feci illa omnia, sed more modesto;
neque placitant mores quibus video volgo <in> gnatos esse parentes:
[duxi, habui scortum, potavi, dedi, donavi, sed enim id raro.]
ego dare me meo gnato institui, ut animo obsequium sumere possit;
aequom esse puto, sed nimis nolo desidiae ei dare ludum.
nunc Mnesilochum, quod mandavi,
viso ecquid eum ad virtutem aut ad
frugem opera sua compulerit, sic
ut eum, si convenit, scio fecisse: eost ingenio natus.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License