Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Bacchides IntraText CT - Text |
NIC.
Quicumque ubi ubi sunt, qui fuerunt quique futuri sunt posthac
stulti, stolidi, fatui, fungi, bardi, blenni, buccones,
solus ego omnis longe antideo
stultitia et moribus indoctis. perii, pudet: hocine me aetatis
ludos bis factum esse indigne? magis quam id reputo, tam magis
uror
quae meus filius turbavit. perditus sum atque eradicatus
sum, omnibus exemplis excrucior. omnia me mala consectantur,
omnibus exitiis interii. Chrysalus med hodie laceravit,
Chrysalus me miserum spoliavit: is me scelus auro usque attondit
dolis doctis indoctum, ut lubitumst. ita miles memorat
meretricem esse
eam quam ille uxorem esse aiebat, omniaque ut quidque actum est
memoravit,
eam sibi hunc annum conductam, relicuom id auri factum quod ego
ei
stultissimus homo promisissem: hoc, hoc est quo <cor>
peracescit;
hoc est demum quod percrucior, me hoc aetatis ludificari,
[immo edepol sic ludos factum] cano capite atque alba barba
miserum me auro esse emunctum.
perii, hoc servom meum non nauci facere esse ausum! atque ego,
si alibi
plus perdiderim, minus aegre habeam minusque id mihi damno
ducam.
PHIL.
Certo hic prope me mihi nescio quis loqui visust; sed quem video?
hic quidemst pater Mnesilochi. NIC. Euge, socium aerumnae
et mei mali video.
Philoxene, salve. PHIL.Et tu. unde agis? NIC. Unde
homo miser atque infortunatus.
PIST. At pol ego ibi sum, esse ubi miserum hominem decet
atque infortunatum.
NIC. Igitur pari fortuna, aetate ut sumus, utimur. PHIL.
Sic est. sed tu,
quid tibist? NIC. Pol mihi par,
idem est quod tibi.
PHIL. Numquid nam ad filium haec aegritudo attinet?
NIC. Admodum. PHIL. Idem mihi morbus in pectorest.
NIC. At mihi Chrysalus optumus homo
perdidit filium, me atque rem omnem meam.
PHIL.
Quid tibi ex filio nam, obsecro, aegrest? NIC. Scies:
id, perit cum tuo: ambo aeque amicas habent.
PHIL.
Qui scis? NIC. Vidi. PHIL. Ei mihi, disperii.
NIC. Quid dubitamus pultare atque huc evocare ambos
foras?
PHIL. Haud moror. NIC. Heus Bacchis, iube sis
actutum aperiri fores,
nisi mavoltis fores et postes comminui securibus.