Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Bacchides

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena secunda. Bacchis-Soror-Nicobulus-Philoxenus-Pistoclerus-Grex

 

BACCH. Quis sonitu ac tumultu tanto nominat me atque pultat aedes?
NIC. Ego atque hic. BACCH. Quid hoc est negoti nam, amabo?
quis has huc ovis adegit?
NIC. Ovis nos vocant pessumae. SOR. Pastor harum
dormit, quom haec eunt sic a pecu balitantes.
BACCH. At pol nitent, haud sordidae videntur ambae.
SOR. Attonsae hae quidem ambae usque sunt. PHIL. Ut videntur
deridere nos. NIC. Sine suo usque arbitratu.
BACCH. Rerin ter in anno tu has tonsitari?
SOR. Pol hodie altera iam bis detonsa certo est.
BACCH. Vetulae sunt, ~ thimiame. SOR. At bonas fuisse credo.
BACCH. Viden limulis, obsecro, ut intuentur?
SOR. Ecastor sine omni arbitror malitia esse.
PHIL. Merito hoc nobis fit, qui quidem huc venerimus.
BACCH. Cogantur quidem intro. SOR. Haud scio quid eo opus sit,
quae nec lac nec lanam ullam habent. sic sine astent.
exsolvere quanti fuere, omnis fructus
iam illis decidit. non vides, ut palantes
solae liberae
grassentur? quin aetate credo esse mutas:
ne balant quidem, quom a pecu cetero absunt.
stultae atque haud malae videntur.
SOR. Revortamur intro, soror. NIC. Ilico ambae
manete: haec oves volunt vos.
SOR. Prodigium hoc quidemst: humana nos voce appellant oves.
NIC. Haec oves vobis malam rem magnam, quam debent, dabunt.
BACCH. Si quam debes, te condono: tibi habe, numquam abs te petam.
sed quid est quapropter nobis vos malum minitamini?
PHIL. Quia nostros agnos conclusos istic esse aiunt duos.
NIC. Et praeter eos agnos meus est istic clam mordax canis:
qui nisi nobis producuntur iam atque emittuntur foras,
arietes truces nos erimus, iam in vos incursabimus.
BACCH. Soror, est quod te volo secreto. SOR. Eho, amabo. NIC. Quo illaec abeunt?
BACCH. Senem illum tibi dedo ulteriorem, lepide ut lenitum reddas;
ego ad hunc iratum adgrediar, <si> possumus nos hos intro inlicere huc.
SOR. Meum pensum ego lepide accurabo, quamquam odiost mortem amplexari.
BACCH. Facito ut facias. SOR. Taceas. tu tuom facito: ego quod dixi haud mutabo.
NIC. Quid illaec illic in consilio duae secreto consultant?
PHIL. Quid ais tu, homo? NIC. Quid me vis?
PHIL. Pudet dicere me tibi quiddam.
NIC. Quid est quod pudeat? PIST. Sed amico homini tibi quod volo credere certumst.
nihili sum. NIC. Istuc iam pridem scio. sed qui nihili es? id memora.
PHIL. Tactus sum vehementer visco;
cor stimulo foditur. NIC. Pol tibi multo aequius est coxendicem.
sed quid istuc est? etsi iam ego ipsus quid sit probe scire puto me;
verum audire etiam ex te studeo. PHIL. Viden hanc? NIC. Video. PHIL. Haud mala est mulier.
NIC. Pol vero ista mala et tu nihili. PHIL. Quid multa? ego amo. NIC. An amas? PHIL. Nai gar.
NIC. Tun, homo putide, amator istac fieri aetate audes? PHIL. Qui non?
NIC. Quia flagitium est. PHIL. Quid opust verbis? meo filio non sum iratus,
neque te tuost aequom esse iratum: si amant, sapienter faciunt.
BACCH. Sequere hac. NIC. Eunt eccas tandem probri perlecebrae et persuastrices.
quid nunc? etiam redditis nobis filios et servom? an ego experior
tecum vim maiorem? PHIL. Abin hinc?
non homo tu quidem es, qui istoc pacto tam lepidam inlepide appelles.
BACCH. Senex optime quantumst in terra, sine <me> hoc exorare abs te,
ut istuc delictum desistas tanto opere ire oppugnatum. NIC. Ni abeas, quamquam tu bella es,
malum tibi magnum dabo iam. BACCH. Patiar, non metuo, ne quid mihi doleat
quod ferias. NIC. Ut blandiloquast! ei mihi, metuo. SOR. Hic magis tranquillust.
BACCH. I hac mecum intro atque ibi, si quid vis, filium concastigato.
NIC. Abin a me, scelus? BACCH. Sine, mea pietas, te exorem. NIC. Exores tu me?
SOR. Ego quidem ab hoc certe exorabo. PIST. Immo ego te oro, ut me intro abducas.
SOR. Lepidum te. PHIL. At scin quo pacto me ad te intro abducas? SOR. Mecum ut sis.
PHIL. Omnia quae cupio commemoras.
NIC. Vidi ego nequam homines, verum te
neminem deteriorem. PHIL. Ita sum.
BACCH. I hac mecum intro, ubi tibi sit lepide victibus, vino atque unguentis.
NIC. Satis, satis iam vostrist convivi: me nil paenitet ut sim acceptus:
quadringentis Philippis filius me et Chrysalus circumduxerunt.
quem quidem ego ut non excruciem, alterum tantum auri non meream.
BACCH. Quid tandem, si dimidium auri redditur, in hac mecum intro? atque ut
eis delicta ignoscas. PHIL. Faciet. NIC. Minime, nolo. nil moror, sine sic.
malo illos ulcisci ambo.
PHIL.Etiam tu, homo nihili? quod di dant boni cave culpa tua amissis:
dimidium auri datur: accipias, potesque et scortum accumbas.
NIC. Egon ubi filius corrumpatur meus, ibi potem? PHIL. Potandumst.
NIC. Age iam, id ut ut est, etsi est dedecori, patiar, facere inducam animum:
egon, cum haec cum illo accubet, inspectem? BACCH. Immo equidem pol tecum accumbam,
te amabo et te amplexabor.
NIC. Caput prurit, perii, vix negito. BACCH. Non tibi venit in mentem, amabo,
si dum vivas tibi bene facias tam pol id quidem esse haud perlonginquom,
neque, si hoc hodie amissis, post in morte eventurum esse umquam?
NIC. Quid ago? PIST. Quid agas? rogitas etiam? NIC. Libet et metuo. BACCH. Quid metuis?
NIC. Ne obnoxius filio sim et servo. BACCH. Mel meum, amabo, etsi haec fiunt,
tuost: unde illum sumere censes, nisi quod tute illi dederis?
hanc veniam illis sine te exorem. NIC. Ut terebrat! satin offirmatum
quod mihi erat, id me exorat?
tua sum opera et propter te improbior. BACCH. Neminis quam mea mavellem.
satin ego istuc habeo firmatum? NIC. Quod semel dixi haud mutabo.
BACCH. It dies, ite intro accubitum,
filii vos exspectant intus. NIC. Quam quidem actutum emoriamur.
SOR. Vesper hic est, sequimini. NIC. Ducite nos quo lubet tamquam quidem addictos.
BACCH. Lepide ipsi hi sunt capti, suis qui filiis fecere insidias.
GREX. Hi senes nisi fuissent nihili iam inde ab adulescentia,
non hodie hoc tantum flagitium facerent canis capitibus;
neque adeo haec faceremus, ni antehac vidissemus fieri,
ut apud lenones rivales filiis fierent patres.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License