Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Captivi

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

ACTUS SECUNDUS

 

Scaena prima. Lorarii-Captivi-Tyndarus-Philocrates

 

LOR. Si di immortales id voluerunt, vos hanc aerumnam exsequi,
decet id pati animo aequo: si id facietis, levior labos erit.
domi fuistis, credo, liberi:
nunc servitus si evenit, ei vos morigerari mos bonust
et erili imperio eamque ingeniis vostris lenem reddere.
indigna digna habenda sunt, erus quae facit.
CAPT. Oh oh oh.
LOR. Eiulatione haud opus est, oculis haud lacrimantibus:
in re mala animo si bono utare, adiuvat.
TYND. At nos pudet, quia cum catenis sumus. LOR. At pigeat postea
nostrum erum, si vos eximat vinculis,
aut solutos sinat, quos argento emerit.
TYND. Quid a nobis metuit? scimus nos
nostrum officium quod est, si solutos sinat.
LOR. At fugam fingitis: sentio quam rem agitis.
PHIL. Nos fugiamus? quo fugiamus? LOR. In patriam. PHIL. Apage, haud nos id deceat,
fugitivos imitari. LOR. Immo edepol, si erit occasio, haud dehortor.
TYND. Unum exorare vos sinite nos. LOR. Quidnam id est?
TYND. Ut sine hisce arbitris
atque vobis nobis detis locum loquendi.
LOR. Fiat. abscedite hinc: nos concedamus huc.
sed brevem orationem incipisse.
TYND. Em istuc mihi certum erat. concede huc.
LOR. Abite ab istis. TYND. Obnoxii ambo
vobis sumus propter hanc rem, quom quae volumus nos
copia est ea facitis nos compotes.
PHIL. Secede huc nunciam, si videtur, procul,
ne arbitri dicta nostra arbitrari queant
neu permanet palam haec nostra fallacia.
nam doli non doli sunt, nisi astu colas,
sed malum maxumum, si id palam provenit.
nam si erus mihi es tu atque ego me tuom esse servom assimulo,
tamen viso opust, cauto est opus, ut hoc sobrie sineque arbitris
accurate agatur, docte et diligenter;
tanta incepta res est: haud somniculose hoc
agendum est. TYND. Ero ut me voles esse. PHIL. Spero.
TYND. Nam tu nunc vides pro tuo caro capite
carum offerre <me> meum caput vilitati.
PHIL. Scio. TYND. At scire memento, quando id quod voles habebis;
nam fere maxima pars morem hunc homines habent: quod sibi volunt,
dum id impetrant, boni sunt;
sed id ubi iam penes sese habent,
ex bonis pessimi et fraudulentissimi
fiunt: nunc ut mihi te volo esse autumo.
[quod tibi suadeam, suadeam meo patri.]
PHIL. Pol ego si te audeam, meum patrem nominem:
nam secundum patrem tu es pater proximus.
TYND. Audio. PHIL. Et propterea saepius te uti memineris moneo:
non ego erus tibi, sed servos sum; nunc obsecro te hoc unum --
quoniam nobis di immortales animum ostenderunt suom,
ut qui erum me tibi fuisse atque esse conservom velint,
quom antehac pro iure imperitabam meo, nunc te oro per precem --
per fortunam incertam et per mei te erga bonitatem patris,
perque conservitium commune, quod hostica evenit manu,
ne me secus honore honestes quam quom servibas mihi,
atque ut qui fueris et qui nunc sis meminisse ut memineris.
TYND. Scio quidem me te esse nunc et te esse me. PHIL. Em istuc si potes
memoriter meminisse, inest spes nobis in hac astutia.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License