Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Captivi IntraText CT - Text |
HEG. Iam
ego revertar intro, si ex his quae volo exquisivero.
ubi sunt isti quos ante aedis iussi huc produci foras?
PHIL. Edepol tibi ne in quaestione essemus cautum
intellego,
ita vinclis custodiisque circum moeniti sumus.
HEG. Qui cavet ne decipiatur, vix cavet, cum etiam cavet;
etiam cum cavisse ratus est, saepe is cautor captus est.
an vero non iusta causa est, ut vos servem sedulo,
quos tam grandi sim mercatus praesenti pecunia?
PHIL. Neque pol tibi nos, quia nos servas, aequomst vitio
vortere,
neque te nobis, si abeamus hinc, si fuat occasio.
HEG. Ut vos
hic, itidem illic apud vos meus servatur filius.
PHIL. Captus est? HEG. Ita. PHIL. Non
igitur nos soli ignavi fuimus.
HEG. Secede huc. nam sunt quae ex te solo scitari
volo.
quarum rerum te
falsilocum mi esse nolo. PHIL. Non ero
quod sciam. si quid nescibo, id nescium tradam tibi.
TYND. Nunc senex est in tostrina, nunc iam cultros
attinet.
ne id quidem, involucrum inicere, voluit, vestem ut ne inquinet.
sed utrum strictimne adtonsurum dicam esse an per pectinem,
nescio; verum, si frugist, usque admutilabit probe.
HEG. Quid tu?
servosne esse an liber mavelis, memora mihi.
PHIL. Proxumum quod sit bono quodque a malo longissume,
id volo; quamquam non multum fuit molesta servitus,
nec mihi secus erat quam si essem familiaris filius.
TYND. Eugepae, Thalem talento non emam Milesium,
nam ad sapientiam huius *** nimius nugator fuit.
ut
facete orationem ad servitutem contulit.
HEG. Quo
de genere natust illic Philocrates? PHIL. Polyplusio:
quod genus illi est unum pollens atque honoratissumum.
HEG. Quid ipsus hic? quo honore est illic? PHIL.
Summo, atque ab summis viris.
HEG. [Tum igitur ei cum in Aleis tanta gratia est, ut
praedicas,]
quid divitiae, suntne opimae? PHIL. Unde excoquat sebum senex.
HEG. Quid pater, vivitne? PHIL. Vivom, cum inde
abimus, liquimus;
nunc vivatne necne, id Orcum scire oportet scilicet.
TYND.
Salva res est, philosophatur quoque iam, non mendax modo est.
HEG.
Quid erat ei nomen? PHIL. Thensaurochrysonicochrysides.
HEG.
Videlicet propter divitias inditum id nomen quasi est.
PHIL. Immo edepol propter avaritiam ipsius atque
audaciam.
[nam ille quidem Theodoromedes fuit germano nomine.]
HEG. Quid tu ais? tenaxne pater est eius? PHIL.
Immo edepol pertinax;
quin etiam ut magis noscas: Genio suo ubi quando sacruficat,
ad rem divinam quibus est opus, Samiis vasis utitur,
ne ipse Genius surripiat: proinde aliis ut credat vide.
HEG. Sequere hac me igitur. eadem ego ex hoc quae volo exquaesivero.
Philocrates, hic fecit, hominem frugi ut facere oportuit.
nam ego ex hoc quo genere gnatus sis scio, hic fassust mihi;
haec tu eadem si confiteri vis, tua <ex> re feceris:
quae tamen scio scire me ex hoc. TYND. Fecit officium hic
suom,
cum tibi est confessus verum, quamquam volui sedulo
meam nobilitatem occultare et genus et divitias meas,
Hegio; nunc quando patriam et libertatem perdidi,
non ego istunc me potius quam te metuere aequom censeo.
vis hostilis cum istoc fecit meas opes aequabiles;
memini, cum dicto haud audebat: facto nunc laedat licet.
sed viden? fortuna humana fingit artatque ut lubet:
me, qui liber fueram, servom fecit, e summo infimum;
qui imperare insueram, nunc alterius imperio obsequor.
et quidem si, proinde ut ipse fui imperator familiae,
habeam dominum, non verear ne iniuste aut graviter mi imperet.
Hegio, hoc te monitum, nisi forte ipse non vis, voluerim.
HEG. Loquere audacter. TYND. Tam ego fui ante
liber quam gnatus tuos,
tam mihi quam illi libertatem hostilis eripuit manus,
tam ille apud nos servit, quam ego nunc hic apud te servio.
est profecto deus, qui quae nos gerimus auditque et videt:
is, uti tu me hic habueris, proinde illum illic curaverit;
bene merenti bene profuerit, male merenti par erit.
quam tu filium tuom, tam pater me meus desiderat.
HEG. Memini ego istuc. sed faterin eadem quae hic fassust
mihi?
TYND. Ego patri meo esse fateor summas divitias domi
meque summo genere gnatum. sed te optestor, Hegio,
ne tuom animum avariorem faxint divitiae meae:
ne patri, tam etsi sum unicus, decere videatur magis,
me saturum servire apud te sumptu et vestitu tuo
potius quam illi, ubi minime honestumst, mendicantem vivere.
HEG. [Ego virtute deum et maiorum nostrum dives sum
satis.]
non ego omnino lucrum omne esse utile homini existimo:
scio ego, multos iam lucrum lutulentos homines reddidit;
est etiam ubi profecto damnum praestet facere quam lucrum.
odi ego aurum: multa multis saepe suasit perperam.
nunc hoc animum advorte, ut ea quae sentio pariter scias.
filius meus illic apud vos servit captus Alide:
eum si reddis mihi, praeterea unum nummum ne duis;
et te et hunc amittam hinc. alio pacto abire non potes.
TYND. Optumum atque aequissumum oras optumusque hominum
es homo.
sed is privatam
servitutem servit illi an publicam?
HEG. Privatam medici Menarchi. TYND. Pol is quidem
huius est cliens.
tam hoc quidem tibi in proclivi quam imber est quando pluit.
HEG. Fac is homo ut redimatur. TYND. Faciam. sed
te id oro, Hegio --
HEG. Quid vis, dum ab re ne quid ores, faciam. TYND.
Ausculta, tum scies.
ego me amitti, donicum ille huc redierit, non postulo.
verum quaeso ut aestumatum hunc mihi des, quem mittam ad patrem,
ut is homo redimatur illi. HEG. Immo alium potius misero
hinc, ubi erunt indutiae, illuc, tuom qui conveniat patrem,
qui tua quae tu iusseris mandata ita ut velis perferat.
TYND. At nihil est ignotum ad illum mittere: operam
luseris.
hunc mitte, hic transactum reddet omne, si illuc venerit.
nec quemquam fideliorem neque cui plus credat potes
mittere ad eum nec qui magis sit servos ex sententia,
neque adeo cui suom concredat filium hodie audacius.
ne vereare, meo periclo huius ego experiar fidem,
fretus ingenio eius, quod me esse scit erga se benevolum.
HEG. Mittam equidem istunc aestumatum tua fide, si vis. TYND.
Volo;
quam citissime potest, tam hoc cedere ad factum volo.
HEG. Num quae causa est quin, si ille huc non redeat,
viginti minas
mihi des pro illo? TYND. Optuma immo. HEG. Solvite
istum nunciam,
atque utrumque. TYND. Di tibi omnis omnia optata
offerant,
cum me tanto honore honestas cumque ex vinclis eximis.
hoc quidem haud molestumst, iam quod collus collari caret.
HEG. Quod bonis bene fit beneficium, gratia ea gravida
est bonis.
nunc tu illum si illo es missurus, dice monstra praecipe
quae ad patrem vis nuntiari. vin vocem huc ad te? TYND.
Voca.