Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Captivi

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena tertia. Hegio-Philocrates-Tyndarus

 

HEG. Quae res bene vortat mihi meoque filio
vobisque, volt te novos erus operam dare
tuo veteri domino, quod is velit, fideliter.
nam ego te aestumatum huic dedi viginti minis,
hic autem te ait mittere hinc velle ad patrem,
meum ut illic redimat filium, mutatio
inter me atque illum ut nostris fiat filiis.
PHIL. Utroque vorsum rectumst ingenium meum,
ad te atque ad illum; pro rota me uti licet:
vel ego huc vel illuc vortar, quo imperabitis.
HEG. Tute tibi tuopte ingenio prodes plurumum,
cum servitutem ita fers ut ferri decet.
sequere. em tibi hominem. TYND. Gratiam habeo tibi,
quom copiam istam mi et potestatem facis,
ut ego ad parentes hunc remittam nuntium,
qui me quid rerum hic agitem et quid fieri velim
patri meo, ordine omnem rem, illuc perferat.
nunc ita convenit inter me atque hunc, Tyndare,
ut te aestumatum in Alidem mittam ad patrem,
si non rebitas huc, ut viginti minas
dem pro te. PHIL. Recte convenisse sentio.
nam pater expectat aut me aut aliquem nuntium,
qui hinc ad se veniat. TYND. Ergo animum advortas volo
quae nuntiare hinc te volo in patriam ad patrem.
PHIL. Philocrates, ut adhuc locorum feci, faciam sedulo,
ut potissimum quod in rem recte conducat tuam,
id petam idque persequar corde et animo atque viribus.
TYND. Facis ita ut te facere oportet. nunc animum advortas volo:
omnium primum salutem dicito matri et patri
et cognatis et si quem alium benevolentem videris;
me hic valere et servitutem servire huic homini optumo,
qui me honore honestiorem semper fecit et facit.
PHIL. Istuc ne praecipias, facile memoria memini tamen.
TYND. Nam equidem, nisi quod custodem habeo, liberum me esse arbitror.
dicito patri, quo pacto mihi cum hoc convenerit
de huius filio. PHIL. Quae memini, mora mera est monerier.
TYND. Ut eum redimat et remittat nostrum huc amborum vicem.
PHIL. Meminero. HEG. At quamprimum pote: istuc in rem utriquest maxime.
PHIL. Non tuom tu magis videre quam ille suom gnatum cupit.
HEG. Meus mihi, suos cuique est carus. PHIL. Numquid aliud vis patri
nuntiari? TYND. Me hic valere et -- tute audacter dicito,
Tyndare -- inter nos fuisse ingenio haud discordabili,
neque te commeruisse culpam -- neque me adversatum tibi --
beneque ero gessisse morem in tantis aerumnis tamen;
neque med umquam deseruisse te neque factis neque fide,
rebus in dubiis egenis. haec pater quando sciet,
Tyndare, ut fueris animatus erga suom gnatum atque se,
numquam erit tam avarus, quin te gratiis emittat manu
et mea opera, si hinc rebito, faciam ut faciat facilius.
nam tua opera et comitate et virtute et sapientia
fecisti ut redire liceat ad parentis denuo,
cum apud hunc confessus es et genus et divitias meas:
quo pacto emisisti e vinclis tuom erum tua sapientia.
PHIL. Feci ego ista ut commemoras, et te meminisse id gratum est mihi.
merito tibi ea evenerunt a me; nam nunc, Philocrates,
si ego item memorem quae me erga multa fecisti bene,
nox diem adimat; nam quasi servos meus esses, nihilo setius
<tu> mihi obsequiosus semper fuisti. HEG. Di vostram fidem,
hominum ingenium liberale. ut lacrumas excutiunt mihi.
videas corde amare inter se. quantis <lautus> laudibus
suom erum servos collaudavit. TYND. Pol istic me haud centesimam
partem laudat quam ipse meritust ut laudetur laudibus.
HEG. Ergo cum optume fecisti, nunc adest occasio
bene facta cumulare, ut erga hunc rem geras fideliter.
PHIL. Magis non factum possum velle, quam opera experiar persequi;
id ut scias, Iovem supremum testem laudo, Hegio,
me infidelem non futurum Philocrati. HEG. Probus es homo.
PHIL. Nec me secus umquam ei facturum quicquam quam memet mihi.
TYND. Istaec dicta te experiri et operis et factis volo;
et, quo minus dixi quam volui de te, animum advortas volo,
atque horunc verborum causa caveto mi iratus fuas;
sed, te quaeso, cogitato hinc mea fide mitti domum
te aestimatum, et meam esse vitam hic pro te positam pignori,
ne tu me ignores, quom extemplo meo e conspectu abscesseris,
quom me servom in servitute pro ted hic reliqueris,
tuque te pro libero esse ducas, pignus deseras
neque des operam pro me ut huius reducem facias filium;
[scito te hinc minis viginti aestumatum mittier.]
fac fidelis sis fideli, cave fidem fluxam geras:
nam pater, scio, faciet quae illum facere oportet omnia;
serva tibi in perpetuom amicum me, atque hunc inventum inveni.
haec per dexteram tuam te dextera retinens manu
opsecro, infidelior mihi ne fuas quam ego sum tibi.
tu hoc age. tu mihi erus nunc es, tu patronus, tu pater,
tibi commendo spes opesque meas. PHIL. Mandavisti satis.
satin habes, mandata quae sunt facta si refero? TYND. Satis.
PHIL. Et tua et tua huc ornatus reveniam ex sententia.
numquid aliud? TYND. Ut quam primum possis redeas. PHIL. Res monet.
HEG. Sequere me, viaticum ut dem a trapezita tibi,
eadem opera a praetore sumam syngraphum. TYND. Quem syngraphum?
HEG. Quem hic ferat secum ad legionem, hinc ire huic ut liceat domum.
tu intro abi. TYND. Bene ambulato. -- PHIL. Bene vale. HEG. Edepol rem meam
constabilivi, quom illos emi de praeda a quaestoribus;
expedivi ex servitute filium, si dis placet.
at etiam dubitavi, hos homines emerem an non emerem, diu.
servate istum sultis intus, servi, ne quoquam pedem
ecferat sine custodela. <iam> ego apparebo domi;
ad fratrem modo captivos alios inviso meos,
eadem percontabor, ecquis hunc adulescentem noverit.
sequere tu, te ut amittam; ei rei primum praevorti volo.--




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License