Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Captivi IntraText CT - Text |
HEG. Quid est suavius, quam bene rem gerere,
bono publico, sic ut ego feci heri,
cum emi hosce homines: ubi quisque vident,
eunt obviam gratulanturque eam rem.
ita me miserum restitando
retinendoque lassum reddiderunt:
vix ex gratulando miser iam eminebam.
tandem abii ad praetorem; ibi vix requievi:
rogo syngraphum, datur mi ilico; dedi Tyndaro: ille abiit domum.
inde ilico praevortor domum, postquam id actum est;
eo protinus ad fratrem, mei ubi sunt alii captivi.
rogo, Philocratem ex Alide ecquis hominum
noverit: tandem hic exclamat, eum sibi esse sodalem;
dico eum esse apud me; hic extemplo orat obsecratque,
eum sibi ut liceat videre:
iussi ilico hunc exsolvi. nunc tu sequere me,
ut quod me oravisti impetres,
eum hominem uti convenias.--