Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Captivi IntraText CT - Text |
TYND. Nunc illud est, cum me fuisse quam esse nimio
mavelim:
nunc spes opes auxiliaque a me segregant spernuntque se.
hic illest dies, cum nulla vitae meae salus sperabilest,
neque exilium exitio est neque adeo spes, quae mi hunc aspellat
metum,
nec subdolis mendaciis mihi usquam mantellum est meis,
[nec sycophantiis nec fucis ullum mantellum obviam est]
neque deprecatio perfidiis meis nec male factis fuga est,
nec confidentiae usquam hospitium est nec deverticulum dolis:
operta quae fuere aperta sunt, patent praestigiae,
omnis res palam est, neque de hac re negotium est,
quin male occidam oppetamque pestem eri vicem meamque.
perdidit me
Aristophontes hic qui venit modo intro:
is me novit, is sodalis Philocrati et cognatus est.
neque iam Salus servare, si volt, me potest, nec copia est,
nisi si aliquam corde machinor astutiam.
quam, malum? quid machiner? quid comminiscar? maxumas
nugas ineptus incipisso. haereo.