Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Captivi IntraText CT - Text |
HEG. Quo
illum nunc hominem proripuisse foras se dicam ex aedibus?
TYND.
Nunc enim vero ego occidi: eunt ad te hostes, Tyndare.
quid loquar? quid fabulabor? quid negabo aut quid fatebor?
mihi res omnis in incerto sita est. quid rebus confidam meis?
utinam te di prius perderent, quam periisti e patria tua,
Aristophontes, qui ex parata re imparatam omnem facis.
occisa est haec res, nisi reperio atrocem mi aliquam astutiam.
HEG. Sequere. em tibi hominem. adi, atque adloquere. TYND.
Quis homo est me hominum miserior?
ARIST. Quid istuc est quod meos te dicam fugitare oculos,
Tyndare,
proque ignoto me aspernari, quasi me numquam noveris?
equidem tam sum servos quam tu, etsi ego domi liber fui,
tu usque a puero servitutem servivisti in Alide.
HEG.
Edepol minime miror, si te fugitat aut oculos tuos,
aut si te odit, qui istum appelles Tyndarum pro Philocrate.
TYND. Hegio, hic homo rabiosus habitus est in Alide,
ne tu quod istic fabuletur auris immittas tuas.
nam istic hastis insectatus est domi matrem et patrem,
et illic isti qui insputatur morbus interdum venit.
proin tu ab istoc procul recedas. HEG. Ultro istum a me. ARIST.
Ain, verbero?
me rabiosum atque insectatum esse hastis meum memoras patrem,
et eum morbum mi esse, ut qui me opus sit insputarier?
HEG. Ne verere, multos iste morbus homines macerat,
quibus insputari saluti fuit atque is profuit.
ARIST. Quid tu autem? etiam huic credis? HEG. Quid
ego credam huic?
ARIST. Insanum esse me? TYND. Viden tu hunc, quam
inimico voltu intuetur? concedi optumumst,
Hegio: fit quod tibi ego dixi, gliscit rabies, cave tibi.
HEG. Credidi esse insanum extemplo, ubi te appellavit
Tyndarum.
TYND. Quin suom ipse interdum ignorat nomen neque scit
qui siet.
HEG. At etiam te suom sodalem esse aibat. TYND.
Haud vidi magis.
et quidem Alcumeus atque Orestes et Lycurgus postea
una opera mihi sunt sodales qua iste. ARIST. At etiam, furcifer,
male loqui mi audes? non ego te novi? HEG. Pol planum id
quidem est,
non novisse, qui istum appelles Tyndarum pro Philocrate.
quem vides, eum ignoras: illum nominas quem non vides.
ARIST. Immo iste eum sese ait, qui non est, esse, et qui
vero est, negat.
TYND. Tu enim repertus, Philocratem qui superes
veriverbio.
ARIST. Pol ego ut rem video, tu inventus, vera vanitudine
qui convincas. sed quaeso hercle, agedum aspice ad me. TYND. Em.
ARIST. Dic modo: tun negas te Tyndarum esse? TYND. Nego, inquam. ARIST. Tun te Philocratem
esse ais? TYND. Ego, inquam. ARIST. Tune huic credis? HEG. Plus quidem quam
tibi aut mihi.
nam ille quidem, quem tu hunc memoras esse, hodie hinc abiit
Alidem
ad patrem huius. ARIST. Quem patrem, qui servos est? TYND.
Et tu quidem
servos es, liber fuisti, et ego me confido fore,
si huius huc reconciliasso in libertatem filium.
ARIST. Quid ais, furcifer? tun te gnatum <esse>
memoras liberum?
TYND. Non equidem me Liberum, sed Philocratem esse aio. ARIST.
Quid est?
ut scelestus, Hegio, nunc iste <te> ludos facit.
nam is est servos ipse, neque praeter se umquam ei servos fuit.
TYND. Quia tute ipse eges in patria nec tibi qui vivas
domist,
omnis inveniri similis tui vis; non mirum facis:
est miserorum, ut malevolentes sint atque invideant bonis.
ARIST. Hegio, vide sis, ne quid tu huic temere insistas
credere.
atque, ut perspicio, profecto iam aliquid pugnae edidit.
filium tuom quod redimere se ait, id ne utiquam mihi placet.
TYND. Scio te id nolle fieri; efficiam tamen ego
id, si di adiuvant.
illum restituam
huic, hic autem in Alidem me meo patri.
propterea ad patrem hinc amisi Tyndarum. ARIST. Quin tute
is es:
neque praeter te in Alide ullus servos istoc nominest.
TYND. Pergin servom me exprobrare esse, id quod vi
hostili optigit?
ARIST. Enim
iam nequeo contineri. TYND. Heus, audin quid ait? quin fugis?
iam illic hic nos insectabit lapidibus, nisi illunc iubes
comprehendi. ARIST. Crucior. TYND. Ardent oculi:
fit opus, Hegio;
viden tu illi maculari corpus totum maculis luridis?
atra bilis agitat hominem. ARIST. At pol te, si hic
sapiat senex,
pix atra agitet apud carnificem tuoque capiti inluceat.
TYND. Iam deliramenta loquitur, laruae stimulant virum.
hercle qui, si hunc comprehendi iusseris, sapias magis.
ARIST. Crucior, lapidem non habere me, ut illi mastigiae
cerebrum excutiam, qui me insanum verbis concinnat suis.
TYND. Audin lapidem quaeritare? ARIST. Solus te solum
volo,
Hegio. HEG. Istinc loquere, si quid vis, procul. tamen
audiam.
TYND. Namque edepol si adbites propius, os denasabit tibi
mordicus. ARIST. Neque pol me insanum, Hegio, esse
creduis
neque fuisse umquam, neque esse morbum quem istic autumat.
verum si quid metuis a me, iube me vinciri: volo,
dum istic itidem vinciatur. TYND. Immo enim vero,
Hegio,
istic, qui volt, vinciatur. ARIST. Tace modo. ego te,
Philocrates
false, faciam ut verus hodie reperiare Tyndarus.
quid mi abnutas? TYND. Tibi ego abnuto? ARIST.
Quid agat, si absis longius?
HEG. Quid ais? quid si adeam hunc insanum? TYND.
Nugas. ludificabitur,
garriet quoi neque pes umquam neque caput compareat.
ornamenta absunt: Aiacem,
hunc cum vides, ipsum vides.
HEG. Nihili facio. tamen adibo. TYND. Nunc ego
omnino occidi,
nunc ego inter sacrum saxumque sto, nec quid faciam scio.
HEG. Do tibi operam, Aristophontes, si quid est quod me
velis.
ARIST. Ex me audibis vera quae nunc falsa opinare, Hegio.
sed hoc primum, me expurigare tibi volo, me insaniam
neque tenere neque mi esse ullum morbum, nisi quod servio.
at ita me rex deorum atque hominum faxit patriae compotem,
ut istic Philocrates non magis est quam aut ego aut tu. HEG. Eho dic mihi,
quis illic igitur est? ARIST. Quem dudum dixi a principio
tibi.
hoc si secus reperies, nullam causam dico quin mihi
et parentum et libertatis apud te deliquio siet.
HEG. Quid tu ais? T. Me tuom esse servom et te
meum erum. HEG. Haud istuc rogo.
fuistin liber? TYND. Fui. ARIST. Enim vero non
fuit, nugas agit.
TYND. Qui tu scis? an tu fortasse fuisti meae matri
obstetrix,
qui id tam audacter dicere audes? ARIST. Puerum te vidi
puer.
TYND. At ego te video maior maiorem: em rursum tibi.
meam rem non cures, si recte facias. num ego curo tuam?
HEG. Fuitne huic pater Thensaurochrysonicochrysides?
ARIST. Non fuit, neque ego istuc nomen umquam audivi ante
hunc diem.
Philocrati
Theodoromedes fuit pater. TYND. Pereo probe.
quin quiescis?
<i> dierectum cor meum, ac suspende te.
tu sussultas, ego miser vix asto prae formidine.
HEG. Satin istuc mihi exquisitum est, fuisse hunc servom
in Alide
neque esse hunc Philocratem? ARIST Tam satis quam numquam
hoc invenies secus.
sed ubi is nunc est? HEG. Ubi ego minime atque ipsus se
volt maxume.
sed vide sis. ARIST. Quin exploratum dico et provisum
hoc tibi.
HEG. Certon? ARIST. Quin nihil, inquam,
invenies magis hoc certo certius.
Philocrates iam inde usque amicus fuit mihi a puero puer.
HEG. Tum igitur ego deruncinatus, deartuatus sum
miser
huius scelesti techinis, qui me ut lubitum est ductavit
dolis.
sed qua faciest tuos sodalis Philocrates? ARIST.
Dicam tibi:
macilento ore, naso acuto, corpore albo, oculis nigris,
subrufus aliquantum, crispus, cincinnatus. HEG. Convenit.
TYND. Ut quidem hercle in medium ego hodie pessume processerim.
vae illis virgis miseris, quae hodie in tergo morientur meo.
HEG. Verba mihi data esse video. TYND. Quid
cessatis, compedes,
currere ad me meaque amplecti crura, ut vos custodiam?
HEG. Satin med illi hodie scelesti capti ceperunt dolo?
illic servom se assimulabat, hic sese autem liberum.
nuculeum amisi, retinui pignori putamina.
ita mihi stolido sursum versum os sublevere offuciis.
hic
quidem me numquam irridebit. Colaphe, Cordalio, Corax,
ite istinc, ecferte lora.