Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Captivi IntraText CT - Text |
COL.
Num lignatum mittimur? HEG. Inicite huic manicas *** mastigiae.
TYND. Quid hoc est negoti? quid ego deliqui? HEG.
Rogas,
sator sartorque scelerum, et messor maxume?
TYND. Non occatorem dicere audebas prius?
nam semper occant prius quam sariunt rustici.
HEG. At ut confidenter *** mihi contra astitit.
TYND. Decet innocentem servom atque innoxium
confidentem esse, suom apud erum potissimum.
HEG. Adstringite isti sultis vehementer manus.
TYND. Tuos sum, tu has quidem vel praecidi iube.
sed quid negoti est, quam ob rem suscenses mihi?
HEG. Quia me meamque rem, quod in te uno fuit,
tuis scelestis falsidicis fallaciis
deartuasti dilaceravisti atque opes
confecisti omnes, res ac rationes meas:
ita mi exemisti Philocratem fallaciis.
illum esse
servom credidi, te liberum;
ita vosmet aiebatis itaque nomina
inter vos permutastis. TYND. Fateor, omnia
facta esse ita ut <tu> dicis, et fallaciis
abiisse eum abs te mea opera atque astutia;
an, obsecro hercle te, id nunc suscenses mihi?
HEG.
At cum cruciatu maxumo id factumst tuo.
TYND. Dum ne ob male facta, peream, parvi aestumo.
si ego hic peribo, ast ille ut dixit non redit,
at erit mi hoc factum mortuo memorabile,
<me> meum erum captum ex servitute atque hostibus
reducem fecisse liberum in patriam ad patrem,
meumque potius me caput periculo
praeoptavisse, quam is periret, ponere.
HEG. Facito ergo ut Acherunti clueas gloria.
TYND. Qui per virtutem, periit, at non interit.
HEG. Quando ego te exemplis pessumis cruciavero
atque ob sutelas tuas te morti misero,
vel te interiisse vel periisse praedicent;
dum pereas, nihil intererit: dicant vivere.
TYND. Pol si istuc faxis, haud sine poena feceris,
si ille huc rebitet, sicut confido affore.
ARIST. Pro di immortales, nunc ego teneo, nunc scio
quid hoc sit negoti. meus sodalis Philocrates
in libertate est ad patrem in patria. bene est,
nec quisquam est mihi, aeque melius cui velim.
sed hoc mihi
aegre est, me huic dedisse operam malam,
qui nunc propter me meaque verba vinctus est.
HEG. Votuin te quicquam mi hodie falsum proloqui?
TYND. Votuisti. HEG. Cur es ausus mentiri mihi?
TYND. Quia vera obessent illi quoi operam dabam:
nunc falsa prosunt. HEG. At tibi oberunt. TYND.
Optumest.
at erum servavi, quem servatum gaudeo,
cui me custodem addiderat erus maior meus.
sed
malene id factum arbitrare? HEG. Pessume.
TYND. At ego aio recte, qui abs te sorsum sentio.
nam cogitato, si quis hoc gnato tuo
tuos servos faxit, qualem haberes gratiam?
emitteresne necne eum servom manu?
essetne apud te is servos acceptissimus?
responde. HEG. Opinor. TYND. Cur ergo iratus mihi
es?
HEG. Quia illi fuisti quam mihi fidelior.
TYND. Quid? tu una nocte postulavisti et die
recens captum hominem, nuperum novicium,
te perdocere ut melius consulerem tibi,
quam illi, quicum una <a> puero aetatem exegeram?
HEG. Ergo ab eo petito gratiam istam. ducite,
ubi ponderosas crassas capiat compedes.
inde ibis porro in latomias lapidarias.
ibi quom alii octonos lapides effodiunt, nisi
cotidiano sesquiopus confeceris,
Sescentoplago nomen indetur tibi.
ARIST.
Per deos atque homines ego te obtestor, Hegio,
ne tu istunc hominem perduis. HEG. Curabitur;
nam noctu nervo vinctus custodibitur,
interdius sub terra lapides eximet:
diu ego hunc cruciabo, non uno absolvam die.
ARIST. Certumne est tibi istuc? HEG. Non moriri
certius.
abducite istum actutum ad Hippolytum fabrum,
iubete huic crassas compedes impingier;
inde extra portam ad meum libertum Cordalum
in lapicidinas facite deductus siet:
atque hunc me velle dicite ita curarier,
ne qui deterius huic sit quam cui pessume est.
TYND. Cur ego te invito me esse salvom postulem?
periclum vitae meae tuo stat periculo.
post mortem in morte nihil est quod metuam mali.
etsi pervivo usque ad summam aetatem, tamen
breve spatium est perferundi quae minitas mihi.
vale atque salve, etsi aliter ut dicam meres.
tu, Aristophontes, de me ut meruisti, ita vale;
nam mihi propter te hoc optigit. HEG. Abducite.
TYND. At unum hoc quaeso, si huc rebitet Philocrates,
ut mi eius facias conveniundi copiam.
HEG. Periistis, nisi hunc iam e conspectu abducitis.
TYND. Vis haec quidem hercle est, et trahi et trudi
simul.--
HEG. Illic est abductus recta in phylacam, ut dignus est.
ego illis captivis aliis documentum dabo,
ne tale quisquam facinus incipere audeat.
quod absque hoc esset, qui mihi hoc fecit palam,
usque offrenatum suis me ductarent dolis.
nunc certum est nulli posthac quicquam credere.
satis sum semel deceptus. speravi miser
ex servitute me exemisse filium:
ea spes elapsa est. perdidi unum filium,
puerum quadrimum quem mihi servos surpuit,
neque eum servom umquam repperi neque filium;
maior potitus hostium est. quod hoc est scelus?
quasi in orbitatem liberos produxerim.
sequere hac. reducam te ubi fuisti. neminis
miserere certum est, quia mei miseret neminem.--
ARIST. Exauspicavi ex vinclis. nunc intellego
redauspicandum esse in catenas denuo.--