Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Captivi

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena secunda. Hegio-Ergasilus

 

HEG. Quanto in pectore hanc rem meo magis voluto,
tanto mi aegritudo auctior est in animo.
ad illum modum sublitum os esse mi hodie!
neque id perspicere quivi.
quod cum scibitur, <tum> per urbem inridebor.
cum extemplo ad forum advenero, omnes loquentur:
«hic illest senex doctus, quoi verba data sunt. »
sed Ergasilus estne hic, procul quem video?
conlecto quidem est pallio. quidnam acturust?
ERG. Move aps te moram atque, Ergasile, age hanc rem.
eminor interminorque, ne mi obstiterit obviam
nisi quis satis diu vixisse sese homo arbitrabitur.
nam qui obstiterit, ore sistet. HEG. Hic homo pugilatum incipit.
ERG. Facere certumst. proinde ita omnes itinera insistant sua,
ne quis in hanc plateam negoti conferat quicquam sui.
nam meus est ballista pugnus, cubitus catapultast mihi,
umerus aries, tum genu quemque icero ad terram dabo,
dentilegos omnes mortales faciam, quemque offendero.
HEG. Quae illaec eminatiost nam? nequeo mirari satis.
ERG. Faciam ut huius diei locique meique semper meminerit.
[Qui mihi in cursu opstiterit, faxo vitae is extemplo opstiterit suae.]
HEG. Quid hic homo tantum incipissit facere cum tantis minis?
ERG. Prius edico, ne quis propter culpam capiatur suam:
continete vos domi, prohibete a vobis vim meam.
HEG. Mira edepol sunt, ni hic in ventrem sumpsit confidentiam.
vae misero illi, cuius cibo iste factust imperiosior.
ERG. Tum pistores scrofipasci, qui alunt furfuribus sues,
quarum odore praeterire nemo pistrinum potest:
eorum si quoiusquam scrofam in publico conspexero,
ex ipsis dominis meis pugnis exculcabo furfures.
HEG. Basilicas edictiones atque imperiosas habet:
satur homost, habet profecto in ventre confidentiam.
ERG. Tum piscatores, qui praebent populo pisces foetidos,
qui advehuntur quadrupedanti crucianti cantherio,
quorum odos subbasilicanos omnes abigit in forum,
eis ego ora verberabo surpiculis piscariis,
ut sciant, alieno naso quam exhibeant molestiam.
tum lanii autem, qui concinnant liberis orbas oves,
qui locant caedundos agnos et duplam agninam danunt,
qui petroni nomen indunt verveci sectario,
eum ego si in via petronem publica conspexero,
et petronem et dominum reddam mortales miserrumos.
HEG. Eugepae, edictiones aedilicias hic quidem habet,
mirumque adeost ni hunc fecere sibi Aetoli agoranomum.
ERG. Non ego nunc parasitus sum, sed regum rex regalior,
tantus ventri commeatus meo adest in portu cibus.
sed ego cesso hunc Hegionem onerare laetitia senem,
quo homine <hominum> adaeque nemo vivit fortunatior?
HEG. Quae illaec est laetitia, quam illic laetus largitur mihi?
ERG. Heus ubi estis? ecquis <hic est? ecquis> hoc aperit ostium?
HEG. Hic homo ad cenam recipit se ad me. ERG. Aperite hasce ambas fores
prius quam pultando assulatim foribus exitium adfero.
HEG. Perlubet hunc hominem colloqui. Ergasile. ERG. Ergasilum qui vocat?
HEG. Respice. ERG. Fortuna quod tibi nec facit nec faciet, me iubes.
sed quis est? HEG. Respice ad me, Hegio sum. ERG. Oh mihi,
quantum est hominum optumorum optume, in tempore advenis.
HEG. Nescio quem ad portum nactus es ubi cenes, eo fastidis.
ERG. Cedo manum. HEG. Manum? ERG. Manum, inquam, cedo tuam actutum. HEG. Tene.
ERG. Gaude. HEG. Quid ego gaudeam? ERG. Quia ego impero, age gaude modo.
HEG. Pol maerores mi antevortunt gaudiis. ERG. [Noli irascier]
iam ego ex corpore exigam omnis maculas maerorum tibi.
gaude audacter. HEG. Gaudeo, etsi nil scio quod gaudeam.
ERG. Bene facis. Iube -- HEG. Quid iubeam? ERG. Ignem ingentem fieri.
HEG. Ignem ingentem? ERG. Ita dico, magnus ut sit. HEG. Quid? me, volturi,
tuan causa aedis incensurum censes? ERG. Noli irascier.
iuben an non iubes astitui aulas, patinas elui,
laridum atque epulas foveri foculis ferventibus?
alium pisces praestinatum abire? HEG. Hic vigilans somniat.
ERG. Alium porcinam atque agninam et pullos gallinaceos?
HEG. Scis bene esse, si sit unde. ERG. Pernam atque ophthalmiam,
horaeum, scombrum et trygonum et cetum, et mollem caseum?
HEG. Nominandi istorum tibi erit magis quam edundi copia
hic apud me, Ergasile. ERG. Mean me causa hoc censes dicere?
HEG. Nec nihil hodie nec multo plus tu hic edes, ne frustra sis.
proin tu tui cottidiani victi ventrem ad me afferas.
ERG. Quin ita faciam, ut <tu>te cupias facere sumptum, etsi ego vetem.
HEG. Egone? ERG. Tune. HEG. Tum tu mi igitur erus es. ERG. Immo benevolens.
vin te faciam fortunatum? HEG. Malim quam miserum quidem.
ERG. Cedo manum. HEG. Em manum. ERG. Di te omnes adiuvant. HEG. Nil sentio.
ERG. Non enim es in senticeto, eo non sentis. sed iube
vasa tibi pura apparari ad rem divinam cito,
atque agnum afferri proprium pinguem. HEG. Cur? ERG. Ut sacrufices.
HEG. Cui deorum? ERG. Mi hercle, nam ego nunc tibi sum summus Iuppiter,
idem ego sum Salus, Fortuna, Lux, Laetitia, Gaudium.
proin tu deum hunc saturitate facias tranquillum tibi.
HEG. Esurire mihi videre. ERG. Mi quidem esurio, non tibi.
HEG. Tuo arbitratu, facile patior. ERG. Credo, consuetus puer.
HEG. Iuppiter te dique perdant. ERG. Te hercle -- mi aequom est gratias
agere ob nuntium; tantum ego nunc porto a portu tibi boni:
nunc tu mihi places. HEG. Abi, stultus, sero post tempus venis.
ERG. Igitur olim si advenissem, magis tu tum istuc diceres;
nunc hanc laetitiam accipe a me, quam fero. nam filium
tuom modo in portu Philopolemum vivom, salvom et sospitem
vidi in publica celoce, ibidemque illum adulescentulum
Aleum una et tuom Stalagmum servom, qui aufugit domo,
qui tibi surripuit quadrimum puerum filiolum tuom.
HEG. Abi in malam rem, ludis me. ERG. Ita me amabit sancta Saturitas,
Hegio, itaque suo me semper condecoret cognomine,
ut ego vidi. HEG. Meum gnatum? ERG. Tuom gnatum et genium meum.
HEG. Et captivom illum Alidensem? ERG. Ma ton Apollon. HEG. Et servolum
meum Stalagmum, meum qui gnatum surripuit? ERG. Nai tan Koran.
HEG. Iam credo? ERG.Nai tan Prainesten. HEG. Venit? ERG.Nai tan Signian.
HEG. Certon? ERG. Nai ton Phrousinona. HEG. Vide sis. ERG. Nai ton Alatrion.
HEG. Quid tu per barbaricas urbes iuras? ERG. Quia enim item asperae
sunt ut tuom victum autumabas esse. HEG. Vae aetati tuae.
ERG. Quippe quando mihi nil credis, quod ego dico sedulo.
sed Stalagmus quoius erat tunc nationis, cum hinc abit?
HEG. Siculus. ERG. At nunc Siculus non est, Boius est, Boiam terit:
liberorum quaerundorum causa ei, credo, uxor datast.
HEG. Dic, bonan fide tu mi istaec verba dixisti? ERG. Bona.
HEG. Di immortales, iterum gnatus videor, si vera autumas.
ERG. Ain tu? dubium habebis etiam, sancte quom ego iurem tibi?
postremo, Hegio, si parva iuri iurandost fides,
vise ad portum. HEG. Facere certumst. tu intus cura quod opus est.
sume, posce, prome quid vis. te facio cellarium.
ERG. Nam hercle, nisi mantiscinatus probe ero, fusti pectito.
HEG. Aeternum tibi dapinabo victum, si vera autumas.
ERG. Unde id? HEG. A me meoque gnato. ERG. Sponden tu istud? HEG. Spondeo.
ERG. At ego tuom tibi advenisse filium respondeo. HEG. Cura quam optume potes.--




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License