Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Captivi IntraText CT - Text |
HEG. Iovi
disque ago gratias merito magnas,
quom reducem tuo te patri reddiderunt
quomque ex miseriis plurimis me exemerunt,
quae adhuc te carens dum hic fui sustentabam,
quomque hunc conspicor in potestate nostra,
quomque huius reperta est fides firma nobis.
PHILOP. Satis iam dolui ex animo, et cura me satis et
lacrumis maceravi,
satis iam audivi tuas aerumnas, ad portum mihi quas memorasti.
hoc agamus. PHIL. Quid nunc, quoniam tecum servavi fidem
tibique hunc reducem in libertatem feci? HEG. Fecisti ut tibi,
Philocrates, numquam referre gratiam possim satis,
proinde ut tu promeritus de me et filio. PHILOP. Immo
potes,
pater, et poteris et ego potero, et di eam potestatem dabunt
ut beneficium bene merenti nostro merito muneres;
sicut nunc potes, pater mi, facere merito maxume.
HEG. Quid opust verbis? lingua nullast qua negem quidquid
roges.
PHIL. Postulo abs te, ut mi illum reddas servom, quem hic
reliqueram
pignus pro me, qui mihi melior quam sibi semper fuit,
pro bene factis eius ut ei pretium possim reddere.
HEG. Quod bene fecisti referetur gratia id quod postulas;
et id et aliud, quod me orabis, impetrabis. atque te
nolim suscensere quod ego iratus ei feci male.
PHIL. Quid fecisti? HEG. In lapicidinas
compeditum condidi,
ubi rescivi mihi data esse verba. PHIL.. Vae misero mihi,
propter meum caput labores homini evenisse optumo.
HEG. At ob eam rem mihi libellam pro eo argenti ne duis:
gratiis a me, ut sit liber, ducito. PHIL. Edepol, Hegio,
facis benigne. sed quaeso, hominem ut iubeas arcessi. HEG.
Licet.
ubi estis vos?
ite actutum, Tyndarum huc arcessite.
vos ite intro. interibi ego ex hac statua verberea volo
erogitare, meo minore quid sit factum filio.
vos lavate interibi. PHILOP. Sequere hac, Philocrates, me
intro.-- PHIL. Sequor.--