Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Captivi

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena secunda. Hegio-Stalagmus

 

HEG. Age tu illuc procede, bone vir, lepidum mancupium meum.
STAL. Quid me oportet facere, ubi tu talis vir falsum autumas?
fui ego bellus, lepidus: bonus vir numquam, neque frugi bonae,
neque ero umquam, ne <erres>: spem ponas me bonae frugi fore.
HEG. Propemodum ubi loci fortunae tuae sint facile intellegis.
si eris verax, tua ex re, facies ex mala meliusculam.
recte et vera loquere, sed neque vere neque <tu> recte adhuc
fecisti umquam. STAL. Quod ego fatear, credin pudeat cum autumes?
HEG. At ego faciam ut pudeat, nam in ruborem te totum dabo.
STAL. Eia, credo ego imperito plagas minitaris mihi.
tandem ista aufer <ac> dic quid fers, ut feras hinc quod petis.
HEG. Satis facundus. sed iam fieri dicta compendi volo.
STAL. Ut vis fiat. HEG. Bene morigerus fuit puer, nunc non decet.
hoc agamus. iam animum advorte ac mihi quae dicam edissere.
[si eris verax, <ex> tuis rebus feceris meliusculas.]
STAL. Nugae istaec sunt. non me censes scire quid dignus siem?
HEG. At ea subterfugere potis es pauca, si non omnia.
STAL. Pauca effugiam, scio; nam multa evenient, et merito meo,
quia et fugi et tibi surripui filium et eum vendidi.
HEG. Cui homini? STAL. Theodoromedi in Alide Polyplusio,
sex minis. HEG. Pro di immortales, is quidem huius est pater
Philocrati. STAL. Quin melius novi quam tu et vidi saepius.
HEG. Serva, Iuppiter supreme, et me et meum gnatum mihi.
Philocrates, per tuom te genium obsecro, exi, te volo.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License