Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Cistellaria

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

ACTUS PRIMUS

 

Scaena prima. Selenium-Gymnasium-Lena

 

SEL. Cum ego antehac te amavi et mi amicam esse crevi,
mea Gymnasium, et matrem tuam, tum id mihi hodie
aperuistis, tu atque haec: soror si mea esses,
qui magis potueritis mihi honorem ire habitum,
nescio, nisi, ut meus est animus, fieri non posse arbitror;
ita omnibus relictis rebus mihi frequentem operam dedistis.
eo ego vos amo et eo a me magnam iniistis gratiam.
GYMN. Pol isto quidem nos pretio facile est frequentare
tibi utilisque habere:
ita in prandio nos lepide ac nitide
accepisti apud te, ut semper meminerimus.
SEL. Lubenti edepol animo factum et fiet a me,
quae vos arbitrabor velle, ea ut expetessam.
LENA Quod ille dixit, qui secundo vento vectus est tranquillo mari,
ventum gaudeo -- ecastor ad ted, ita hodie hic acceptae sumus suavibus modis,
nec nisi disciplina apud te fuit quicquam ibi quin mihi placeret.
SEL. Quid ita, amabo? LENA. Raro nimium dabat quod biberem,
id merum infuscabat.
GYMN. Amabo, hicine istud decet?
LENA. Iusque fasque est:
nemo alienus hic est. SEL. Merito vostro amo vos,
quia me colitis et magni facitis. LENA. Decet pol, mea Selenium,
hunc esse ordinem benevolentis inter se
beneque amicitia utier,
ubi istas videas summo genere natas, summatis matronas,
ut amicitiam colunt atque ut eam iunctam bene habent inter se.
si idem istud nos faciamus, si idem imitemur, ita tamen vix vivimus
cum invidia summa. suarum opum nos volunt esse indigentes.
nostra copia nil
volunt nos potesse
suique omnium rerum nos indigere,
ut sibi simus supplices.
eas si adeas, abitum quam aditum malis, ita nostro ordini
palam blandiuntur, clam, si occasio usquam est,
aquam frigidam subdole suffundunt.
viris cum suis praedicant nos solere,
suas paelices esse aiunt, eunt depressum.
quia nos libertinae sumus, et ego et tua mater, ambae
meretrices fuimus: illa te, ego hanc mihi educavi
ex patribus conventiciis. neque ego hanc superbiai
causa pepuli ad meretricium quaestum, nisi ut ne esurirem.
SEL. At satius fuerat eam viro dare nuptum potius. LENA. Heia,
haec quidem ecastor cottidie viro nubit, nupsitque hodie,
nubet mox noctu: numquam ego hanc viduam cubare sivi.
nam si haec non nubat, lugubri fame familia pereat.
GYMN. Necesse est, quo tu me modo voles esse, ita esse, mater.
LENA. Ecastor haud me paenitet, si ut dicis ita futura es.
nam si quidem ita eris ut volo, numquam senecta fies
semperque istam quam nunc habes aetatulam optinebis,
multisque damno et mihi lucro sine meo saepe eris sumptu.
GYMN. Di faxint. LENA. Sine opera tua di horunc nil facere possunt.
GYMN. Equidem hercle addam operam sedulo; sed tu aufer istaec verba.
meus oculus, mea Selenium, numquam ego te tristiorem
vidi esse. quid, cedo, te obsecro tam abhorret hilaritudo?
neque munda adaeque es, ut soles (hoc sis vide, ut petivit
suspiritum alte) et pallida es. eloquere utrumque nobis,
et quid tibi est et quid velis nostram operam, ut nos sciamus.
noli, obsecro, lacrumis tuis mi exercitum imperare.
SEL. Med excrucio, mea Gymnasium: male mihi est, male maceror;
doleo ab animo, doleo ab oculis, doleo ab aegritudine.
quid dicam, nisi stultitia mea me in maerorem rapi?
GYMN. Indidem unde oritur facito ut facias stultitiam sepelibilem.
SEL. Quid faciam? GYMN. In latebras abscondas pectore penitissimo.
tuam stultitiam sola facito ut scias sine aliis arbitris.
SEL. At mihi cordolium est. GYMN. Quid? id unde est tibi cor? commemora obsecro;
quod neque ego habeo neque quisquam alia mulier, ut perhibent viri.
SEL. Siquid est quod doleat, dolet; si autem non est -- tamen hoc hic dolet.
GYMN. Amat haec mulier. SEL. Eho an amare occipere amarum est, obsecro?
GYMN. Namque ecastor Amor et melle et felle est fecundissimus;
gustui dat dulce, amarum ad satietatem usque oggerit.
SEL. Ad istam faciem est morbus, qui me, mea Gymnasium, macerat.
GYMN. Perfidiosus est Amor. SEL. Ergo in me peculatum facit.
GYMN. Bono animo es, erit isti morbo melius. SEL. Confidam fore,
si medicus veniat qui huic morbo facere medicinam potest.
GYMN. Veniet. SEL. Spissum istuc amanti est verbum, veniet, nisi venit.
sed ego mea culpa et stultitia peius misera maceror,
quom ego illum unum mi exoptavi, quicum aetatem degerem.
LENA. Matronae magis conducibilest istuc, mea Selenium,
unum amare et cum eo aetatem exigere quoi nuptast semel.
verum enim meretrix fortunati est oppidi simillima:
non potest suam rem obtinere sola sine multis viris.
SEL. Hoc volo agatis. qua accersitae causa ad me estis, eloquar.
nam mea mater, quia ego nolo me meretricem dicier,
obsecutast de ea re, gessit morem morigerae mihi,
ut me, quem ego amarem graviter, sineret cum eo vivere.
LENA. Stulte ecastor fecit. sed tu enumquam cum quiquam viro
consuevisti? SEL. Nisi quidem cum Alcesimarcho, nemine,
neque pudicitiam meam mi alius quisquam imminuit. LENA. Obsecro,
quo is homo insinuavit pacto se ad te? SEL. Per Dionysia
mater pompam me spectatum duxit. dum redeo domum,
conspicillo consecutust clanculum me usque ad fores.
inde in amicitiam insinuavit cum matre et mecum simul
blanditiis, muneribus, donis. LENA. Mihi istunc vellem hominem dari,
ut ego illum vorsarem! SEL. Quid opust verbis? consuetudine
coepi amare contra ego illum, et ille me. LENA. O mea Selenium,
adsimulare amare oportet. nam si ames, extempulo
melius illi multo, quem ames, consulas quam rei tuae.
SEL. At ille conceptis iuravit verbis apud matrem meam,
me uxorem ducturum esse: ei nunc alia ducendast domum,
sua cognata Lemniensis, quae habitat hic in proxumo.
nam eum pater eius subegit. nunc mea mater iratast mihi,
quia non redierim domum ad se, postquam hanc rem resciverim,
eum uxorem ducturum esse aliam. LENA. Nihil amori iniuriumst.
SEL. Nunc te amabo ut hanc hic <unum> triduom hoc solum sinas
esse et hic servare apud me. nam ad matrem accersita sum.
LENA. Quamquam istud mihi erit molestum triduom, et damnum dabis,
faciam. SEL. Facis benigne et amice. sed tu, Gymnasium mea,
si me absente Alcesimarchus veniet, nolito acriter
eum inclamare (utut erga me est meritus, mihi cordi est tamen),
sed, amabo, tranquille: ne quid, quod illi doleat, dixeris.
accipias clavis: si quid opus tibi erit prompto, promito.
ego volo ire. GYMN. Ut mi excivisti lacrimas. SEL. Gymnasium mea,
bene vale. GYMN. Cura te, amabo. sicine immunda, obsecro,
ibis? SEL. Immundas fortunas aequom est squalorem sequi.
GYMN. Amiculum hoc sustolle saltem. SEL. Sine trahi, cum egomet trahor.
GYMN. Quando ita tibi lubet, vale atque salve. SEL. Si possim, velim.
GYMN. Numquid me vis, mater, intro quin eam? ecastor mihi
visa amare. LENA. Istoc ergo auris graviter obtundo tuas,
ne quem ames. abi intro. GYMN. Numquid me vis? LENA. Ut valeas. GYMN. Vale.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License