Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Cistellaria

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena tertia. Auxilium

 

AUX. Utrumque haec, et multiloqua et multibiba, est anus.
satin vix reliquit deo quod loqueretur loci,
ita properavit de puellae proloqui
suppositione. quod si tacuisset, tamen
ego eram dicturus, deus, qui poteram planius.
nam mihi Auxilio est nomen. nunc operam date,
ut ego argumentum hoc vobis plane perputem.
fuere Sicyoni iam diu Dionysia.
mercator venit huc ad ludos Lemnius,
isque hic compressit virginem, adulescentulus,
<vi>, vinulentus multa nocte in via.
is ubi malam rem scit se meruisse, ilico
pedibus perfugium peperit, in Lemnum aufugit,
ubi habitabat tum. illa quam compresserat
decumo post mense exacto hic peperit filiam.
quoniam reum eius facti nescit qui siet,
paternum servom sui participat consili,
dat eam puellam ei servo exponendam ad necem.
is eam proiecit. haec puellam sustulit.
ille clam observavit servos <qui eam proiecerat>
quo aut quas in aedis haec puellam deferat.
ut eampse vos audistis confiterier,
dat eam puellam meretrici Melaenidi,
eaque educavit eam sibi pro filia
bene ac pudice. tum illic autem Lemnius
propinquam uxorem duxit, cognatam suam.
ea diem suom obiit, facta morigera est viro.
postquam ille uxori iusta fecit, ilico
huc commigravit; duxit uxorem hic sibi
eandem quam olim virginem hic compresserat,
et eam cognoscit esse, quam compresserat;
illa illi dicit, eius se ex iniuria
peperisse gnatam atque eam se servo ilico
dedisse exponendam. ille extemplo servolum
iubet illum eundem persequi, si qua queat
reperire quae sustulerit. ei rei nunc suam
operam usque assiduo servos dat, si possiet
meretricem illam invenire, quam olim tollere,
cum ipse exponebat, ex insidiis viderat.
nunc quod relicuom restat volo persolvere,
ut expungatur nomen, ne quid debeam.
adulescens hic est Sicyoni, ei vivit pater;
is amore proiecticiam illam deperit
quae dudum flens hinc abiit ad matrem suam,
et illa hunc contra, qui est amor suavissimus.
ut sunt humana, nihil est perpetuom datum.
pater adulescenti dare volt uxorem; hoc ubi
mater rescivit, iussit accersi eam domum.
haec sic res gesta est. bene valete et vincite
virtute vera, quod fecistis antidhac;
servate vostros socios, veteres et novos,
augete auxilia vostra iustis legibus,
perdite perduelles, parite laudem et lauream,
ut vobis victi Poeni poenas sufferant.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License